CAP. XIV.
Episcopus delicti condemnat clericum de delicto; sed non
privat beneficio alibi exsistente; sed episcopus beneficii privabit quasi
exsequendo condemnationem iudicis delicti. H. d. secundum unum intellectum.
Secundum alium intellectum h. d.: Episcopus delicti condemnat clericum de
delicto, privando beneficio alibi sito; exsecutio realis fit ab episcopo
beneficii.
Idem.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum sacerdos
habens ecclesiam in una dioecesi, et residens in eadem, domicilium vero
patrimonii ratione in alia, ibi delinquens, ab eo, in cuius dioecesi habet
patrimonium, pro delicto ibidem commisso debeat iudicari, praesertim in causis,
quae officii sui seu beneficii privationem exposcunt? Ad quod breviter
respondemus, quod per episcopum, in cuius dioecesi deliquit, sententia
promulgari poterit in eundem. Sed ab eo, in cuius dioecesi beneficium obtinet,
erit quoad illud huiusmodi exsecutio sententiae facienda. Quaesivisti etc.
(cf. c. 21. de homic. V. 12.) [Dat. Lat. III. Kal. Maii Pont. nostr.
Ao. XVI. 1213.]
|