CAP.
XVII.
Privilegiatus
ut non teneatur respondere nisi in certo loco. Si in alio loco respondere vel
solvere promittit, ibi poterit conveniri, et etiam ubi habet domicilium.
Secundum Ioan. Andr.
Idem
Episcopo Dulmensi.
Dilecti
filii I. et A. cives Romani sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum abbati
S. Genovefae Parisiensis super quadam pecuniae summa contra R. praedecessorem
tuum literas impetrassent, tu proponi fecisti, quod omnibus Anglicis est a sede
apostolica indultum, ut super causis pecuniariis citra mare conveniri non
possint, propter quod idem abbas in negotio non processit. Verum, quia, etsi
fuisset privilegium tale concessum, non tamen prodesset illis, qui se certo
loco respondere vel solvere adversariis promiserunt, quum ibi et ubi domicilium
habent valeant conveniri: mandamus, quatenus eisdem de pecunia ipsa cum iustis
et moderatis expensis, et congrua satisfactione damnorum, usuris omnino
cessantibus, satisfacias, ut teneris. Alioquin eidem abbati nostris damus
literis in mandatis, ut in commisso sibi negotio, proposita ex parte tua
indulgentia non obstante, iuxta prioris mandati nostri tenorem sine dispendio
morae procedat.
|