TITULUS
V.
DE LITIS CONTESTATIONE.
CAP. UN.
Non per positiones et responsiones, sed per petitionem in iure propositam
et responsionem secutam fit litis contestatio, qua omissa nullus est
processus.
Gregorius
IX. Abbati S. Ioannis in Vineis.
Olim
inter episcopum Noviensem ex parte una, et capitulum ecclesiae sancti Quintini
ex altera super quibusdam iniuriis, et excommunicationum sententiis et
quibusdam aliis articulis orta materia quaestionis (Et infra:) Iudices factis quibusdam positionibus et responsionibus
ad easdem, auditis etiam quae partes voluerunt proponere coram eis, causam
eandem ad examen apostolicum remiserunt. Procuratoribus igitur partium propter
hoc in nostra praesentia constitutis, quamvis positiones et responsiones hinc
inde super pluribus articulis factae fuerint coram iudicibus memoratis, quia
tamen litis contestationem non invenimus esse factam, quum non per positiones
et responsiones ad eas, sed per petitionem in iure propositam et responsionem
secutam litis contestatio fiat, processum ipsorum de fratrum nostrorum consilio
irritum duximus nunciandum.
|