TITULUS
VI.
UT
LITE NON CONTESTATA NON PROCEDATUR AD TESTIUM RECEPTIONEM VEL AD SENTENTIAM
DIFFINITIVAM.
CAP.
I.
Si
agatar de adulterio ad separationem
tori, et ante litis contestationem reus est contumax, potest
excommunicari; sed testes recipi non possunt, nec causa diffiniri.
Innocentius
III. Abbati sancti Proculi et L. Canonico.
Ad
hoc Deus †in apostolica sede constituit
totius ecclesiae magistratum, [ut,
quia secundum scripturam sanctam fecit Deus hominem rectum, sed ipse se
infinitis miscuit quaestionibus, ad eam nodi quaestionum difficiles referantur,
suo recto iudicio dissolvendi.] Ad
apostolatus [quippe] nostri notitiam literarum vestrarum
insinuatione pervenit, quod, Quum causa, quae inter R. et B. uxorem eius
vertitur, auctoritate apostolica vobis commissa fuisset, tandem procurator
eiusdem R. libello uxoris, quo virum ad separationem tori, et ut dotem
reciperet, de adulterio accusabat, noluit respondere, donec advocatus eius
veniret inducias postulando. Qui quum huiusmodi inducias saepe petendo vobis
illudere videretur, vos testes mulieris
habito consilio recepistis; tandem procurator
ad praesentiam vestram accedens, dixit, se respondere paratum; sed die statuto,
quum crederetur responsurus libello, de
quo praemisimus, restitutionem uxoris ex
parte viri primo fieri postulavit, ne secus fieret appellando. Verum quia
dicebat mulier, se virum habere suspectum, tum
quia in domo eius coacta fuerat se adulteratam cum pluribus confiteri, tum quia
meretricem publice retinebat, et idem procurator nec de mulieris impunitate
cavere, nec vestro se curasset postmodum conspectui praesentare, vos testes
mulieris iterum recipere studuistis,
†et attestationibus publicatis diligenter
audistis quae fuerunt ipsius nomine allegata. Quia vero, quum de ferenda
sententia cum iuris prudentibus tractaretis, diversorum invenistis diversa
consilia, quibusdam dicentibus appellationi simpliciter deferendum, aliis autem
appellationi deferendum non esse; nonnullis etiam asserentibus, appellationem
nullatenus tenuisse, quum mulier non sit viro restituenda suspecto, nisi, de
impunitate sufficienti praestita cautione: vos in tanta varietate nos consulere
voluistis, qualiter esset in hoc negotio procedendum? Nos igitur
Consultationi vestrae de consilio fratrum
nostrorum taliter respondemus, quod, licet ordo iudiciarius in aliis
controversiis sit servandus, et in matrimonialibus causis non usquequaque
servetur, quia tamen in praesenti negotio non est actum de foedere matrimonii,
sed de crimine adulterii, per quod ad separationem coniugii, non ad
coniunctionem intenditur, quia lite non contestata testes fuerunt recepti, et
attestationes etiam publicatae, sive deferendum sive non deferendum
appellationi fuisset, non est ad diffinitivam sententiam procedendum. Potuit
tamen praefatus R. propter suam contumaciam, vel etiam procuratoris, si sciens non
purgavit eandem, excommunicationis sententia innodari. [Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]
|