Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS VI.   UT LITE NON CONTESTATA NON PROCEDATUR AD TESTIUM RECEPTIONEM VEL AD SENTENTIAM DIFFINITIVAM.
      • CAP. II.   In causa restitutionis contra contumacem lite non contestata sententia proferrii non potest. Hoc dicit comprehendendo omnem modum summandi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

In causa restitutionis contra contumacem lite non contestata sententia proferrii non potest. Hoc dicit comprehendendo omnem modum summandi.

 

Idem Hierosolymitano Patriarchae et Archiepiscopo Cassensi.

 

Accedensad praesentiam nostram venerabilis frater noster Paphensis episcopus venerabilium fratrum nostrorum Acconensis, Tiberiadensis et Berytensis episcoporum nobis literas praesentavit, sententiam continentes, quam super causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum Tyrensem archiepiscopum ex una parte, et plebanum sancti Marci ex altera vertebatur, iidem ipsi promulgarunt. Asserebant tamen episcopi memorati per suas literas, quod, quum causam ipsam de mandato nostro susceperint terminandam, partes ad suam praesentiam convocarunt. Sed plebanus [praedictus] nec eorum literas, in quibus mandati nostri tenor erat expressus, recipere voluit, nec eorum se conspectui praesentare, et secundo citatus, licet [nec eorum nuntium], nec literas eorum recipere voluisset, coram eis apparuit, prioris absentiae suae causis allegatis, et inspecto tenore literarum nostrarum, petitis etiam induciis et receptis [ab eis], licentiatus abscessit, se statuto die ad eos redire promittens. Quum in iudicum delegatorum praesentia archiepiscopus Tirenensis restitutionis beneficium postularet, plebanus sancti Marci de Venetiis, contra quem agebat, nihil ad obiecta respondit, sed ad nostram audientiam appellavit. Et licet saepe per ipsos fuisset admonitus, ut iuri pareret, quia eius appellatio non tenebat, quum in literis nostris appellationis esset obstaculum partibus interclusum, licet per ipsorum nuncios ad iudicium fuerit revocatus; noluit tamen respondere amplius, vel coram eis etiam comparere. Ipsi vero iudices accedentes ad civitatem Tyrensem, quum plebanus ipse in sua contumacia perduraret, testes receperunt ab adversa parte productos, et depositionibus redactis in scriptis mandaverunt eidem plebano, ut ad eos accederet in personas vel in dicta testium obiecturus. Quod quum facere noluisset, in ipsum excommunicationis sententiam protulerunt, possessionem iuris parochialis adiudicantes archiepiscopo memorato, et eum, quantum in eis erat, restituentes in integrum, auctoritate sedis apostolicae districtius vetuerunt, ne quis possessionem Tirenensi ecclesiae restitutam praesumeret perturbare, vel institutioni apostolicae contraire, et ne plebanus S. Marci vel quilibet alius parochiale ius exerceret in Tyro. [Insuper in omnes illos excommunicationis sententiam protulerunt, qui plebano eidem in subtractione parochialis iuris consentirent in posterum, vel in sua malignitate praeberent auxilium vel assensum idem contra sustinedos (substituendos?) ei plebanos in posterum statuentes. Verum dilecti filii, nobiles viri, Ursus Badoarius et Marinus Iacobus, ad nos ex parte nobilis viri, Henrici Danduli, Ducis Venetorum transmissi, in nostra proposuerunt praesentia constituti, quod olim in recuperatione terrae orientalis ecclesiarum praelati et principes saeculares tertiam partem civitatis Tyrensis pleno iure Venetis consenserunt, quam ipsi possederunt longo tempore, sine lite. Ceterum decedentibus illis, quibus in recuperatione illius terrae ipsorum experti fuerant fidem, constantiam et auxilium in effectu, successores eorum vel ignari, vel ingrati beneficiorum terrae sacrae collatorum a Veneticis, super iure parochiali ecclesiae s. Marci, quae ad ecclesiam S. Marci Venetiis positam pleno iure solummodo pertinet, a paucis moverunt indebite quaestionem. Sed superveniente terrae occidentalis excidio, ipsi a bonae memoriae Clemente ac Coelestino, praedecessoribus nostris, literas impetraverunt, ne ante recuperationem terrae illius super hoc respondere cuiquam aliquatenus cogerentur. Unde, quum dictus archiepiscopus super hoc commissionis literas impetrasset, praedictus plebanus, tanquam qui iudices habebat ex certa ratione suspectos, utpote quorum duos suffraganeos ecclesiae Tyrensis esse constabat: tum quia literae ipsae per veri erant oppressionem obtentae, velut in quibus de praedictis literis mentio non fiebat, ad nostram audientiam appellavit. Sed iudices post appellationem ad nos legitime interpositam, lite non contestata in eum et omnes complices eius excommunicationis sententiam protulere, et possessionem iuris parochialis adiudicare praedicto archiepiscopo et eius ecclesiae praesumserunt. At quum ipse tam iniquae sententiae non pareret, idem archiepiscopus ecclesias eius bonis spoliavit.] Quum igitur nobis ex inspectione sententiae constitisset, quod lis coram eisdem iudicibus non fuerit contestata, et ex transscripto literarum, quas iidem praedecessores nostri concesserant Veneciis, manifeste pateret, literas ipsas per veri suppressionem obtentas, quum non veniret in dubium, sed potius manifestum esset, duos praedictorum iudicum, Achoniensem videlicet et Beritensem episcopos, eidem archiepiscopo tanquam suffraganeos suo metropolitano subesse, ac ex his plebanum ipsum legitime appellasse constaret; in quem, etiamsi minus legitime appellasset, et iudices ipsi licet propter contumaciam excommunicationis forte potuerunt proferre sententiam, non tamen debuerunt super principali negotio diffinitivam sententiam lite non contestata proferre, praedictas ab ipsis iudicibus latas de consilio fratrum nostrorum cassavimus sententias, immo cassas denunciavimus et inanes, et per eas nullum praeiudicium ecclesiae S. Marci vel eius favoribus volumus irrogari. Unde [dicto] Tirenensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut ipsi ecclesiae S. Marci [et] instrumenta restituat, et etiam universa, quae huiusmodi occasione sententiae per se, vel per alios occupavit, nec impediat, quo minus sicut ante latam sententiam Venetorum ecclesia parochialis iuris et aliarum dignitatum suarum possessione laetetur. [Ideoque frat. v. etc. Dat. Later. Non. April. A. III. 1200.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License