CAP.
IV.
Receptio
testium facta contra non contumacem lite non contestata, in causa matrimoniali
est nulla.
Idem de Decima et Helemosio Abbatibus Aurelianensis et Carnotensis
dioecesis.
Accedens
ad sedem apostolicam dilectus filius
nobilis vir. G. vicecomes †Benaici [humili nobis conquestione monstravit, quod
quum nobilem mulierem Eustachiam duxisset legitime in uxorem, et duas filias
suscepisset ex ipsa, tandem ipsa nobilis suadente humani generis inimico
divertit ab ipso. Quumque a venerabili fratre nostro Pictaviensi episcopo
dioecesano suo non posset super hoc iustitiam obtinere, nos ad petitionem nunciorum
ipsius et mulieris eiusdem causam, quae inter ipsos super eorum matrimonio
vertebatur, dilectis filiis abbati S. Leodegarii, decano S. Petri et priori S.
Hilarii de Cella Pictaviensibus duximus committendam, qui, sicut nobis suis
literis intimaverunt, quum eis liquido constitisset, praefatam E. a viro suo,
de quo duas susceperat filias, auctoritate propria divertisse, habito prudentum
virorum consilio decreverunt, eandem E. ad virum suum debere reverti, reservata
sibi accusandi matrimonium post reversionem suam, si vellet, plenaria
potestate. Quod quum facere noluisset, excommunicationis eam vinculo
adstrinxerunt, supponentes terram eius et familiam ecclesiastico interdicto.
Verum quum sententiam ipsam praecepissemus postmodum, sicut rationabiliter lata
erat, usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari, tandem eadem
E. ad suggestionem venerabilis fratris nostri Andegavensis episcopi et
dilectorum filiorum de Granateria et de Bellofonte abbatum causam ipsam
venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio G. archidiacono
Corisopitensibus et magistro P. de Buter. canonico Andegavensi sub hac forma
obtinuit delegari, ut, si eis constaret, quod eadem mulier, sicut nobis
scripserant iidem episcopi et abbates, loco sibi praefixo nequiverit ad
praedictos iudices accedere propter guerras, et quod in confinio Pictaviensis
et Andegavensis episcopatuum securum adversae parti conductum dare voluerit, et
praestare sufficientissimam cautionem, quod eos servaret indemnes, in irritum
revocato quicquid in eius praeiudicium post appellationem ad nos legitime
interpositam invenirent temere attentatum, non obstante commissione praedicta
partes ante suam convocarent praesentiam, et rationibus hinc inde plenius
auditis et cognitis causam appellatione remota fine debito terminarent,
facientes quod decernerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Ipsi
vero, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum partibus apud
Voventum, et postmodum apud Lucion. terminum assignassent, idem vicecomes, se per
literas et procuratorem excusans, asseruit, quod ad loca illa, quum inimici
eius ibidem haberent dominium, propter mortis periculum accedere non audebat,
cui adversa pars et barones, qui ibidem aderant, responderunt, quod ipsi eidem
vicecomiti literas de conductu cum literis vicecomitis Toarcii, Senescalli
Pictaviae, per nuncium destinaverant, quibus procurator vicecomitis replicavit,
quod propter literas ad suspectum sibi locum non audebat accedere, sed tutum
locum assignari sibi et restitutionem uxoris fieri postulabat, quod si facere
nollent iudices, dominum suum gravari dicebat, propter quod ad appellationis
remedium convolavit, nec voluit postmodum, licet fuerit requisitus, coram ipsis
iudicibus respondere, ipsos asserens manifeste suspectos, et innovavit
appellationem emissam. Iudices autem credentes appellationem non esse
legitimam, et per testes postmodum cognoscentes, quod sententia fuerat post
appellationem in dictam mulierem prolata, eam denunciaverunt penitus non
tenere. Tandem vero, apud Pozaugias peremptorio partibus assignato ……
Turonensis Decanus, avunculus eiusdem vicecomitis, se obtulit pro ipso
venturum, si securus eidem concederetur conductus, per literas nihilo minus
contra iudices causas suspicionis allegans, videlicet, episcopum ipsum esse
consanguineum, nobilis viri G. de Toarcio, comitis Britanniae, qui causae
ipsius mulieris se nimium immiscebat, et ipsius comitis subditum potestati,
archidiaconum vero clericum ipsius comitis commensalem, et magistrum P. … de
Buter. oriundum de terra mulieris ipsius. Iudices autem, postmodum alio
peremptorio partibus assignato, super consanguinitate testes receperunt
mulieris eiusdem, et alio termino apud Malleoniam partibus assignato,
attestationes publicari fecerunt, vicecomite se per suas literas excusante. Ad
ultimum vero, quum terminus ad recipiendam sententiam fuisset partibus
assignatus, nunciis mulieris, et …… archidiacono
Turonensi, fratre ipsius vicecomitis, in ipsorum praesentia constitutis,
nunciis ipsius mulieris sententiam postulantibus, et ipso archidiacono pro
fratre suo terminum requirente, de prudentum consilio terminum partibus
assignarunt, quo deberent secundum iuris ordinem in causa procedi; sed nuncii
mulieris, contumaciter recedentes, altera die nostram audientiam appellarunt, dicentes,
dominae suae gravamen inferri eo, quod iudices non interfuerant apud
Malleoniam, ubi terminum assignarant ad sententiam perferendam, et quia locum
extra provinciam assignabant, quum ipsi essent de provincia Turonensi.
Iudicibus autem appellationi deferentibus, nuncius mulieris ad apostolicam
sedem accedens proposuit, quod, quum super causa ipsa iudices praelibati eundem
vicecomitem ad praesentiam suam pluries peremptorio ad loca competentia et intervallis legitimis citavissent, nec idem
vicecomes, muliere comparente praefata, venire voluerit vel sufficientem
mittere responsalem, ipsi testes mulieris receperunt, vicecomitem ipsum iterato
per peremptoria edicta citantes, ut coram ipsis dicturus contra testes vel
dicta testium compareret. Sed, quum ipse non venerit, nec sufficientem nuncium
destinarit, attestationibus publicatis ab ipsis, et partibus citatis ad
sententiam audiendam, mulier eadem, dicto vicecomite se contumaciter
absentante, sibi dari sententiam postulavit, ad quam procedere, licet requisiti
saepius, noluerunt, propter quod pars mulieris, sibi sentiens imminere
gravamen, ad nostram audientiam appellavit. Nos vero, credentes, quod eadem mulier pro matrimonio
laboraret, eisdem ad petitionem nuncii duximus iniungendum, ut, in eadem causa
secundum attestationes receptas legitime procedentes, ipsam, oblato cuiuslibet
contradictionis et appellationis obstaculo, fine debito terminarent, dilectis
filiis …… de Granateria …… de Insula Calveti, et …… de Alba corona abbatibus dantes nihilominus
in mandatis, ut, si praefati iudices in exsecutione mandati nostri negligentes
exsisterent vel remissi, ipsi secundum attestationes receptas ab ipsis in eodem
negotio ad diffinitivam sententiam sublato appellationis obstaculo procedere
non tardarent. Ceterum dictus vicecomes Benaici in nostra praesentia
constitutus] gravem coram nobis exposuit quaestionem contra dictos iudices, quod, quum dictus Corisopitensis episcopus nobilem virum Guidonem de Toarcio comitem Britanniae proxima linea consanguinitatis
attingat, et archidiaconus eius sit clericus commensalis, qui eidem vicecomiti
est adversarius principalis, utpote qui uxorem suam et terram publice detinere
praesumit, et magister P. de Buter, de terra uxoris suae oriundus, exsistat
nimis favens eidem, et omnes sub districtu et potestate ipsius G.
exsistant comitis memorati, nec nisi per districtum ipsius ei pateat accessus
ad eos, et ipsi, quibus causa inter ipsum et uxorem suam commissa fuerat,
nunquam ei voluerunt, nisi in terra inimicorum suorum, locum et terminum
assignare, quo sine mortis periculo accedere non audebat, et, licet literas non
habuerit de conductu, si tamen missae ei fuissent, non debebat se credere suis
capitalibus inimicis. †[Insuper,
quum eis certam formam duxerimus praefigendam, ipsi post appellationem legitime
ad nos interpositam, relinquentes formam, quam praefixeramus eisdem, de
appellatione tantummodo praetermisso iuris ordine inquirentes, quum non fuisset
ostensum, ipsam esse legitimam, nec temere aliquid attentatum, nec de aliis
iniunctis sibi capitulis inquisivissent, sententiam in ipsam mulierem rite
latam minus iuste irritam nunciarunt,] et
lite non contestata, testes super principali recipere praesumentes [et recusantes legitimas exceptiones illius,
allegationes eius pro maiori parte, et maxime quae faciebant ad causam, in suis
literis tacuerunt, pro adversa parte multa, quae coram eis allegata non
fuerant, opponentes. Praeterea adversa pars, quae per falsi suggestionem ipsis
causam obtinuerat delegari, fraudulenter intendens per testes reprobos ipsius
vicecomitis iustitiam enervare sub frivolae appellationis praetextu, furtim ad
eosdem, et praedictos de Granateria, de Insula Calveti et …… de Alba corona abbates super
ferenda sententia literas impetravit, ipso vicecomite super prosequenda
appellatione sua exsistente in itinere ad sedem apostolicam veniendi. Unde,
quum fraus adversariorum suorum eis patrocinari non debeat, quumque constet
iudices ipsos in causa post appellationem ad nos legitime interpositam praeter
formam mandati nostri tanquam manifeste suspectos temere processisse, idem
vicecomes petebat instanter, ut, revocato in irritum quicquid post
appellationem ad nos legitime interpositam per ipsos iudices vel alios in eius
praeiudicium fuerat attentatum, revocatis etiam literis, quae ipso veniente ad
nos fuerant per mendacium impetratae, uxorem suam reverti ad ipsum per
excommunicationis sententiam et interdictum terrae compellere dignaremur,
detentores ipsius et terrae eadem districtione cogentes ipsam et terram restituere
cum fructibus perceptis ex ipsa, et faceremus sententias singulis diebus
dominicis et festivis per Turonensem et Burdegalensem provincias publicari, et
firmiter observari usque ad satisfactionem condignam.] Quum igitur in matrimonialibus causis non tam ad disiungendum, quam ad
coniungendum debeamus exsistere proniores, ne forte quod Deus coniunxit homo
separare praesumat, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus,
quatenus, quum, sicut idem asserit
vicecomes, propinquiores sitis terrae nobilis iam dictae, quam suae, et
causa ipsa per vos commodius valeat terminari, quum ad vos securus pateat
accessus, utrinque partibus convocatis et
inquisita super praemissis diligentius veritate si vobis constiterit, quod
ante litem legitime contestatam, vel post appellationem ex praemissis causis
interpositam, testes super consanguinitate contra matrimonium absque culpa
contumaciae recepti fuissent, vos attestationes huiusmiodi decernatis irritas
et inanes, appellatione cessante
compellentes censura ecclesiastica
dictam nobilem, ut revertatur ad virum suum, quem inconsulte dimisit, mandatum apostolicum sublato cuiuslibet
contradictionis et appellationis obstaculo impleturi ita, quod, postquam
ipse vir plenariam restitutionem habuerit tam uxoris quam terrae, causam super
matrimonio audiatis, eamque fine canonico terminetis. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIII. Kal. Mart. 1205.]
|