CAP.
V.
Lite
non contestata non recipiuntur testes regulariter super principali. Fallit in
casibus hic annotatis, scilicet quum timetur de morte vel absentia diuturna
testium. Tunc enim servata solennitate hic posita possunt etiam lite non
contestata testes examinari. H. d. usque ad §. Porro. – Quum agitur de
matrimonio carnali vel spirituali, possunt contra contumacem etiam lite non
contestata testes recipi, et sententia diffinitiva ferri. Si vero reus est
absens, sed non contumaciter, tunc in carnali non proceditur, sed exspectatur
absens. In spirituali vero, si agatur de contracto, stabitur iuribus antiquis;
si de contrahendo, exspectatur absens per sex menses. Sed
de hoc ultimo, quando agitur de contrahendo, dic hodie ut in capit. Quam sit,
et capit. Cupientes, de elect. in VI., ubi aliter est provisum. H. d. – §. 5.
Ad perpetuam rei memoriam, vel quum agitur per viam inquisitionis, possunt
testes sine litis contestatione recipi et etiam publicari. H.
d. usque ad §. In aliis vero. – §. 6. Si reus lite non contestata est contumax,
et agitur reali, mittitur actor in possessionem rei petitae causa custodiae;
quam tamen recuperat reus veniens infra annum, si offerat cautionem de stando
iuri, et restituat expensas; post annum vero his non servatis non auditur, nisi
super proprietate. Sed si convenitur reali qui nomine alieno possidet,
nominabit dominum in iudicio, et statuetur ei terminus, infra quem faciet
dominum comparere. Qui si infra terminum non venerit, iudex illum citabit, quo
adhuc non veniente iudex mittet actorem in possessionem veram. Si vero reus
contumax convenitur actione personali, mittetur actor in possessionen bonorum
ipsius rei pro modo debiti declarati, et primo mobilium, secundo immobilium, si
mobilia non exsistant; vel excommunicabitur reus. H. d. usque ad finem.
Idem.
Quoniam
frequenter in dubium revocatur a multis, an, lite non contestata, testes recipi
valeant, auctoritate praesentium duximus declarandum, regulariter verum esse,
quod lite non contestata non est ad receptionem testium procedendum, nisi forte
de morte testium timeatur vel absentia diuturna. In quibus casibus, quum
civiliter est agendum, ne veritas occultetur, et probationis copia fortuitis
casibus subtrahatur, senes, et valetudinarii, et alii testes, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur,
etiam lite non contestata sunt procul dubio admittendi, sive pars conventa sit
contumax, sive sit absens absque malitia, ut conveniri non possit. Sed si actor
non convenerit adversarium infra annum, ex quo conveniri poterit, vel saltem
receptionem huiusmodi testium non denunciaverit illi, attestationes sic receptae
non valeant, ne forte hoc procuret in fraudem, ut processu temporis exceptiones
legitimae ad repellendum testes, vel aliae locum habere non possint. §. 1.
Porro speciales causae possunt occurrere, in quibus casualiter est aliud
observandum, ut, verbi gratia, si super alicuius electione vel copula maritali
quaestio moveatur. Tunc etenim, ne propter longam moram in spiritualibus et
temporalibus patiatur ecclesia laesionem, vel viro sive mulieri fornicationis
occasio praebeatur, maxime quum propinquitatis gradus opponitur lege divina
prohibitus, in huiusmodi casibus, si videlicet contumax apparuerit is,
in quem fuit actio dirigenda, sive quia peremptoria citatione recepta venire
contemnit, sive quia malitiose se ipsum occultat, sive quia impedit, ne possit
ad eum citatio pervenire, testes lite non contestata sunt merito admittendi, et
nihilominus, si de causa liqueat, ad diffinitivam sententiam procedendum. §. 2.
Si vero aliter absens fuerit, et agatur de spirituali coniugio inter praelatum
et ecclesiam iam contracto, electione maxime confirmata, illud in hoc articulo
volumus observari, quod super exspectatione talium personarum in sacris est
canonibus diffinitum. §. 3. Quod si forsan agatur de spirituali coniugio
contrahendo, is, qui est in praelatum electus, per spatium sex mensium exspectetur, nisi
pensatis negotii circumstantiis per superioris providentiam magis vel minus
fuerit exspectandus. §. 4. Si autem de carnali coniugio sit agendum, tam diu
alteruter coniugum exspectetur, donec de ipsius obitu verisimiliter
praesumatur, quia, quum sine culpa sit absens, ut, si captivitate, vel
aegritudine, aut alio iusto impedimento forsitan teneatur, aut etiam [ex] propria, sed non malitiosa
voluntate, in remotis partibus moram faciat, ut de facili vel in brevi citari
non possit, ei quidem praeiudicari non debet, quum habeat forsan exceptiones
legitimas ad intentionem contrariam elidendam, eo nequaquam obstante, quod de
lapsu carnis posset opponi, quoniam in coniugio multi casus occurrunt, in quibus
coniuges sine culpa, sed non sine causa continere coguntur. §. 5. Sunt et alii casus similiter speciales, quos alibi nos meminimus
distinxisse, in quibus
absque litis contestatione legitime possunt testes produci, ut quando excessuum
inquisitio vel testium publicatio imminet facienda. §.
6. In aliis vero casibus prudenter est attendendum, utrum contumax actione
reali, an personali conveniatur. Si reali, mittendus est utique actor in
rei petitae possessionem, ut taedio affectus reus veniat responsurus. Qui si
venerit infra annum, iudicio sisti praestita cautione, ac exhibita
satisfactione congrua expensarum, possessionem recuperet. Quodsi cautionem
offerre neglexerit infra annum, actor post annum verus constituetur possessor,
super proprietate duntaxat adversae parti defensione legitima reservata. §. 7.
Quodsi super rebus immobilibus quisquam conveniatur, qui eas possidet nomine
alieno, debet statim in iudicio dominum nominare, certo dierum spatio a iudice
statuendo, eoque ad eius notitiam perducendo, ut vel ipse veniens, vel idoneum
dirigens responsalem actoris intentionem excipiat. Si vero post tempus indultum
quod dispositum est noluerit adimplere, tanquam lite, quae ingeritur, ex eo
die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam praescriptionem
longi temporis contestata, dominum possessionis iudex tribus edictis legitimis
evocabit, et tunc ipso in eadem voluntate manente negotium summatim examinans,
in possessionem ipsarum rerum actorem mittere non tardabit, omni allegatione
absenti super principali quaestione reservata. §. 8. Si autem super personali
actione conveniatur, vel mittendus est actor in possessionem mobilium bonorum
ipsius, vel immobilium, si forte mobilia non habeat, pro modo debiti declarati,
vel in contumacem est ecclesiastica sententia proferenda, ita videlicet, quod
alterutra poena, quae magis timeri debeat, iudex a principio sit contentus; ad
alteram nihilommus processurus, si hoc meruerit protervitas contumacis, qui
veniens infra annum vel post annum etiam audietur iuxta distinctionem in alio
casu superius annotatam.
|