TITULUS VII.
DE IURAMENTO CALUMNIAE.
CAP. I.
Clericus in causa ecclesiae suae iuramentum calumniae potest
alteri committere, et per se iurare non cogitur, nec debet sine superioris
licentia.
Honorius III.
Inhaerentes
vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, graviores quaestiones per summum
Pontificem terminari, †nostrorum fratrum
consilio diligenter inquisito, huius causae speciem irrefragabiliter Deo
opitulante decidimus. Legibus itaque comperimus esse cautum, “ut
nullus clericus iurare praesumat.” Alibi vero reperitur scriptum, ut omnes
principales personae in primo litis exordio subeant calumniae iuramentum,
propter quod plerisque venit in dubium, atrum clericus iusiurandum praestare
debeat, aut alii personae liceat
hoc officium delegare. Quia vero illud constitutionis edictum, ubi clerici
iurare prohibentur, a Marco Augusto Constantino praefecto praetorio de Constantinopolitanis clericis
promulgatum fuisse videtur, idcirco ad alios non creditur pertinere. Ut ergo
dubietas ista omnibus penitus auferatur, secundum etiam decisionem filii
nostri H. quondam imperatoris, ut accepimus, Arimino factam tertio Nonas
Apriles, sicut ibi continetur,
cuius sunt verba haec: “Eius itaque interpretationem corroboramus, et divi
Marci constitutionem ita interpretari debere decernimus, ut ad omnium ecclesiarum
clericos generaliter pertinere iudicetur. Nam quum imperator Iustinianus iure
decreverit ut canones Patrum vim legum habere oporteat, et in nonnullis Patrum
canonibus reperiatur, ut clerici omnino iurare non audeant, dignum est, ut
totus clericalis ordo a iuramento calumniae praestando sit immunis.” Praeterea
statuti principis tenor penes nos talis esse dignoscitur: “Nos itaque, utriusque divinae et humanae legis intentione
servata, decernimus et imperiali auctoritate irretractabiliter diffinimus, ut
non episcopus, non presbyter, non cuiuscunque ordinis clericus, non abbas, non
aliquis monachus, vel sanctimonialis, in quacunque causa sive controversia, seu
criminali sive civili, iusiurandum compellatur qualibet ratione subire, sed
aliis idoneis defensoribus, si expedire ecclesiae suae noverit, huiusmodi
officium liceat delegare,” verum cum hac moderatione,
ut episcopus, inconsulto Romano Pontifice, vel quisque clericus inconsulto
praelato suo minime iurare audeat. Omnibus autem episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus, et
universo clero haec ita custodiri debere mandamus, ut, si quis in illam
constitutionem commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari, non sumentes exemplum, seu formam a nobis,
quod in causa nostrorum fratrum et coepiscoporum Aretinae et Senensis ecclesiae
nuper fecimus, quando eorum voluntati et postulationi annuimus.
|