Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS VII.   DE IURAMENTO CALUMNIAE.
      • CAP. II.   In spiritualibus causis de calumnia non iuratur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

In spiritualibus causis de calumnia non iuratur.

 

Idem Ordinatori Romanae ecclesiae Subdiacono et Magistro Omnibono.

 

Literasbenignitatis vestrae benigne recepimus, in quibus, utrum in causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum G. Bononiensem episcopum, et dilectum filium nostrum Aldricum Paduansum abbatem sub vestro examine agitatur, iuramentum calumniae praestari conveniat, requisistis. Sane Romana ecclesia in his casibus, in quibus de ecclesiis, decimis et rebus spiritualibus tantum agitur, iuramentum calumniae nec dare, nec recipere consuevit eo, quod tales causae non ex legum districtione, sed ex canonum aequitate finem debitum sortiuntur, canones autem iuramentum calumniae in huiusmodi causis nulli prorsus indicunt. Unde, contentione de iuramento calumniae praestando dimissa, ad ulteriora discretio vestra procedat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License