CAP.
III.
Principalis
persona non indistincte relevatur ab onere iurandi de calumnia, licet compareat
per oeconomum; sed sibi vel oeconomo est deferendum, inspecta qualitate causae
et personarum. H. d.
Eugenius
Papa.
In
pertractandis causis sacramentum calumniae non passim praecipimus exhiberi, sed
quum fieri sinimus et causae et
principalium personarum qualitate diligenter
inspecta, quandoque per ipsas principales personas, quandoque per oeconomos sibi indultos, qui causam omnino non
nesciant, in animam iurantis illud praecipimus praestari. Ut igitur causa, quae inter abbatiam S. Trinitatis et Ripulensem
ecclesiam agitatur, sine dilatione finem debitum, auctore Domino sortiatur,
praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus sicut salubrius et
competentius vobis visum fuerit, causam ipsam, appellatione remota, dictante
iustitia terminetis. Adiicimus etiam ut propter iniuriam quam ignorante abbate
S. Trinitatis, Ripulensi abbati audivimus illatam, si alias ei iustitiam favere
dignoscitur, monasterium S. Trinitatis nullatenus suo iure privetur.
|