Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS VII.   DE IURAMENTO CALUMNIAE.
      • CAP. IV.   Universitas tenetur iurare de calumnia, nisi relevet se constituendo oeconomum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IV.

 

Universitas tenetur iurare de calumnia, nisi relevet se constituendo oeconomum.

 

Idem Magalonensi et R. Neumausensi Episcopis.

 

Imperatorumsaecularium leges et sanctorum Patrum ecclesiasticae constitutiones viros religiosos in omnipotentis Dei servitio protegunt et defendunt, et nullam eis molestiam vel turbationem, quae sacro ordini contradicat, irrogari permittunt. Accepimus autem, quod ab abbate et fratribus Clarevallis, sicut ab aliis, exigitur calumniae iuramentum, quod quidem inter fratres eiusdem ordinis inusitatum est, et ad quod faciendum nos eos cogere non possumus nec debemus. §. 1. Sed ne aliena iura videantur huiusmodi occasione illicite detinere, et ipsi a causa sua decidant, si ex parte ipsorum praedictum iuramentum, quum res postulaverit, non fuerit praestitum, eisdem praecipimus, ut in suo monasterio, sicut imperiales leges consentiunt, oeconomum statuant, qui pro eis petere et excipere, atque iuramentum de calumnia, quum necesse fuerit, valeat exhibere. †Ideoque per praesentia scripta fraternitati vestrae mandamus, quatenus eosdem fratres, qui in ista causa sunt, sicut ratio exigit, plenius instruatis, ut de cetero sua iura propter hoc non possint amittere, et aliis, quantum iustitia permittit, in talibus causis debeant satisfacere. §. 2. Tu vero, frater Neumausensis episcope, oeconomum idoneum statuas, qui in tali officio conveniens ipsi monasterio videatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License