CAP. VI.
Procurator vel syndicus universitatis
ecclesiasticae vel saecularis de calumnia iurare potest. H. d.
Innocentius III. Episcopo Placentino.
Quum causam,
quae inter venerabilem fratrem
nostrum Ravennatensem
archiepiscopum et commune Faventinum super villa
Luci ac quibusdam aliis vertitur, delegatis iudicibus duxerimus committendam, et iidem in negotio
minime processissent, nos partibus dedimus in mandatis, ut pro ipsa causa
nostro se conspectui praesentarent.
Quorum procuratoribus cum instrumentis de rato in nostra praesentia
constitutis, quum aliquamdiu super litis contestatione, receptione quorundam testium et multis exceptionibus
fuisset in nostra praesentia
disputatum, nos tandem petitionem ipsius archiepiscopi
per procuratorem eius fecimus exhiberi et ad eam partem
alteram respondere, ac, interrogationibus et responsionibus redactis in scriptis et lite coram nobis
plenissime contestata, fecimus
calumniae iuramentum ab ipsis procuratoribus
utrinque praestari. [Quia vero etc. (cf. c.
37. de test. II. 20.) Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
|