Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS VII.   DE IURAMENTO CALUMNIAE.
      • CAP. VII.   Episcopus iurat de calumnia, si per se ipsum elegit litigare, propositis tantum, non tactis evangeliis. Si vero per syndicum litigat, per illum poterit iurare. H. d. – §. 1. Actor refutando iuramentum calumniae sine causa, cadere debet ab instituta actione; reus autem debet haberi pro confesso. Hoc dicit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

Episcopus iurat de calumnia, si per se ipsum elegit litigare, propositis tantum, non tactis evangeliis. Si vero per syndicum litigat, per illum poterit iurare. H. d. – §. 1. Actor refutando iuramentum calumniae sine causa, cadere debet ab instituta actione; reus autem debet haberi pro confesso. Hoc dicit.

 

Gregorius IX. Episcopo Belvacensi.

 

Quum in causa pecuniaria, quam inter te et R. motam esse proponis, non per te, sed per syndicum vel actorem elegeris litigare, per illum quidem praestandum erit calumniae iuramentum. Quod si per te ipsum, propositis tantum, sed non tactis evangeliis, sicut in dicendo testimonio, a te videtur huiusmodi iuramentum exihibendum, (Et infra:) §. 1. Poena vero recusantis hoc iuramentum, quum praestandum fuerit, est, ut actor ab instituta cadat actione, reus autem haberi debeat pro confesso.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License