TITULUS VIII.
DE DILATIONIBUS.
CAP. I.
Summa sic, ne videatur convenire
rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet esse
nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi necessitas aliud
suggerat.
Alexander III. Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis.
Dilecti filii nostri,
abbas et monachi de H. nobis insinuare curarunt, quod, quum causam, quae
vertitur inter ipsos et moniales de Leden., super ecclesia de Alten., decano et
archidiacono Linconensibus commiserimus terminandam, ipsi timentes, se a praedictis iudicibus aggravari, eo, quod
ad primam citationem terminum sibi nimis brevem et peremptorium statuerunt, ad
nostram audientiam duxerunt appellandum; †ipsi
nihilominus praedictam ecclesiam praefatis monialibus adiudicaverunt (et infra). Quia vero non spectat ad
iuris ordinem, diem peremptorium, et
maxime, quum de rebus ecclesiasticis agitur, nisi forte necessitate urgente,
taliter maturare, nec etiam in eos, qui
se contumaciter absentant, sententiam taliter promulgare, nisi ut pars adversa
in possessionem mittatur, ut sic
taedio affecti iudicio stare cogantur, fraternitati vestrae per apostolica
scripta praecipiendo mandamus quatenus, si est ita, revocato in
irritum, si quid inveneritis post appellationem huiusmodi attentatum, in causa
iuxta priorum tenorem literarum procedatis.
|