CAP. II.
Induciae deliberatoriae denegantur reo, si
per literas citatorias plene potuit instrui, et deliberare super eo, de quo
quaeritur.
Coelestinus III.
Praeterea in tuo petitorio adiecisti, quod,
quum causae tibi a sede apostolica delegantur, in literis citatoriis rescriptum
apostolicum inseris, ut, eo viso, deliberare valeat qui ab altero convenitur; quumque
non ad primam et secundam cononicam citationem, sed ad tertiam peremtoriam
tantummodo veniat, actore ad
omnes citationes veniente, et
ipse actor intentionem suam in iure proponat, reus vexationi eius intendens,
tunc primo deliberatorias requirit inducias, quum actor eidem authenticum
offerat, ut conferat cum rescripto, quod in prima citatione recepit, asserens
etiam, quod tam longo citationum spatio, si voluerit, plenae deliberationis
tempus potuit habere. §. 1. Quia igitur, quid agendum sit in hoc
casu desideras edoceri, taliter tibi respondemus, quod, praedicto modo reo ad iudicium legitime convocato,
si ex rescripto sibi transmisso plene potuit instrui super eo, de quo in
iudicio convenitur, induciae deliberatoriae [sibi] non sunt ulterius indulgendae, sed procedendum
potius est ad examinationem causae, et finem et debitum imponendum. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
|