CAP. III.
Ex declaratione verbi
generalis vel ambigui positi in libello novae induciae deliberatoriae dandae
non sunt, si per expressa potuit reus deliberare super ambiguitate illa vel
generalitate. H. d.
Honorius III. Ferentino Episcopo.
Literae tuae ac petitio dilecti filii presbyteri sanctarum
Priscae et Aquilae de Urbe nobis exhibitae continebant, †quod, quum causam,
quae inter ipsum archipresbyterum ex una parte, et nobiles viros Andream
Alatrinum et G. ac fratres et filios eorum ex altera super quibusdam
possessionibus et rebus aliis vertitur, tibi duximus committendam, Idem presbyter contra nobiles viros
A. et G. libellum ecclesiae suae nomine obtulit, continentem, quod pensio de dictis possessionibus soluta non fuerat
ipsi ecclesiae, elapsis iam tribus annis et ultra. Nobilibus vero ipsis
petentibus, ut explicaret ipsis spatium, quod per hanc adiectionem: “et ultra,”
significari volebat, et ipso presbytero exprimente, quod septem annis fuerat in
dictae pensionis solutione cessatum, et iidem nobiles dicentes,
libellum esse huiusmodi expressione mutatum, longiores ad deliberandum
petierunt inducias. Quas quia denegasti eisdem, ad nostam audientiam
appellaverunt. Nos igitur appellationem huiusmodi frivolam reputantes, fraternitati
tuae mandamus, quatenus, ea
nequaquam obstante, in negotio ipso ratione praevia procedas iuxta priorum
continentiam literarum.
|