CAP.
IV.
Si citatus in causa ardua de longinquo vocatur pro publica
utilitate, etiam ad locum iudicii, ita, quod infra terminum citationis
deliberare, et alia sibi necessaria ad comparendum explicare non potuit, in
termino respondere non cogitur, si reperiatur in loco iudicii, sed habebit
novas inducias. H. d. notabiliter.
Gregorius IX. Abbati Aquae vivae Turonensis dioecesis et
Archidiacono Turonensi.
Exposuit nobis Bituricensis archiepiscopus (Et infra:) Burdegalensi
archiepiscopo dedimus in mandatis, ut super iure primatiae, quam in eo et in
provincia sua dictus Bituricensis archiepiscopus se habere proponit, ad initium
proxime praeteritae Quadragesimae, quod ei terminum peremptorium assignavimus,
per se aut per procuratorem idoneum se conspectui nostro praesentaret. Quumque
postmodum personaliter vocatus pro ecclesiae Romanae subsidio ad nostram
audientiam accessisset, dictus Bituricensis archiepiscopus apud sedem
apostolicam constitutus postulavit instanter, ut in eodem negotio procedere
deberemus. Idem vero Burdegalensis archiepiscopus ad propria rediens constituit
pro se procuratorem in ipso negotio, qui, salvis exceptionibus sibi
competentibus in respondendo et defendendo ac aliis, omnia faceret, quae in
propria erat persona facturus. Petente ergo archiepiscopo supradicto, ut
praefatus procurator responderet eidem, ille excipiendo proproposuit, se ad hoc
non teneri, quum pro alia maiori causa, pro publica scilicet utilitate, dictus
Burdegalensis vocatus, pro absente reputari debuerat et revocandi domum
privilegium habuisset. Nondum etiam super hoc deliberaverat cum suffraganeis
suis et aliis, quorum consilium tam ardua causa requirit, nec tempus habuerat,
in quo ad utrumque negotium valuerit, sicut expediret, esse paratus. Sed pars
altera econtra respondit, quod, quum super quaestione praedicta prius fuerit
evocatus, nostrae intentionis non fuerat primum mandatum per posterius
revocare. Temporis quoque spatium habuerat tam prolixum, ut potuisset, si
voluisset, super causa deliberare praedicta, sicut fecerat cum quibusdam, et
commode utrique negotio imminere. (Et
infra:) Nos igitur de consilio fratrum nostrorum usque ad proximum
venturum festum Nativitatis dominicae dilationem adhuc sibi duximus
indulgendam.
|