CAP. II.
Festorum principium et finis fieri debet secundum ipsorum magnitudinem et consuetudinem
regionis. Hoc primo. In praecipuis festis et intra Pascha et
Pentecosten non fit solennis genuum flexio. Si tamen tunc clerici vel
episcopi ordinentur, secundum ordinationis modum genua flectuntur. Hoc secundo.
Romana ecclesia speciale festum de Trinitate non facit; servatur tamen de hoc
cuiusque ecclesiae consuetudo. Hoc tertio.
Alexander III.
Quoniam in parte (Et
infra:) Vestram volumus prudentiam certa cognitione tenere, quoniam,
Licet scriptum sit, de vespera in vesperam celebrabitis sabbata vestra, festorum
tamen principium et finis iuxta eorum qualitatem et iuxta diversarum regionum consuetudinem
debet attendi, et, sicut magnitudo dierum exigit celebrari, sic prius
incipere, et tardius terminari vera
ratione videntur. (Et infra:)
§. 1. Diebus autem dominicis et aliis praecipuis festivitatibus, sive inter
Pascha et Pentecosten, genuum flexio nequaquam debet fieri, nisi aliquis ex
devotione id velit facere in secreto. §. 2. In consecrationibus autem
episcoporum et clericorum ordinationibus consecrans et consecratus tantum genua
flectere possunt, secundum quod consecratioinis modus requirit. §. 3. Praeterea
festivitas sanctae Trinitatis secundum consuetudines diversarum regionum a
quibusdam consuevit in octavis Pentecostes, ab aliis in dominica prima ante
Adventum Domini celebrari. Ecclesia siquidem Romana in usu non habet, quod in
aliquo tempore huiusmodi celebret specialiter festivitatem, quum singulis
diebus “Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto” et cetera similia dicantur ad
laudem pertinentia Trinitatis. Quare tibi, frater archiepiscope de usu
pallii eo die, quo sanctae Trinitatis festivitas celebratur, certum nequaquam
potuimus dare responsum.
|