CAP. IV.
Tres septimanae, quibus canon prohibet fieri nuptias ante
festum Ioannis Baptistae, non continuantur festo, sed intelligitur de septimana
Ascensionis cum duabus sequentibus.
Clemens III. alias Coelestinus.
Capellanus
tuus, frater episcope, coram nobis ex parte tua proposuit, quod, quum statuta
canonica declarent nuptias tribus septimanis ante festum Nativitatis B. Ioannis
Baptistae minime celebrari debere, quidam hebdomadas illas absque
interpellatione continuandas intelligunt. Alii vero inter festum et ipsas
volentes facere intervallum, illud dicunt ob reverentiam festivitatis
Pentecostes fuisse statutum, quae in septimanis istis solet intervenire
quandoque, et sic a tribus diebus rogationum ante Ascensionem Domini
inchoantes, usque ad octavum diem post Pentecosten, illis hebdomadis
computatis, illo tantum spatio temporis celebrari nuptias non permittunt, earum
celebrationem abinde nullatenus inhibentes. Quia ergo consulti fuimus, utra
istarum opinionum potior videatur, nobis et fratribus nostris apparuit, quod,
licet ea sit Romanae ecclesiae consuetudo a longis retro temporibus observata, ut quocunque tempore matrimonium
contrahatur consensu interveniente legitimo de praesenti, quia tamen a
septuagesima usque ad septem dies post Pentecosten celebrari nuptiae non
sinuntur, et postea etiam tribus septimanis vel pluribus ante festivitatem
sancti Ioannis sine differentia celebrantur, posterior sententia meliori et
subtiliori nititur ratione, et, sive secundum canones a septuagesimae usque
post octavas Paschae, sive iuxta consuetudinem ecclesiae Romanae usque post
septem dies festi Pentecostes, quod caret octavis, nuptiae suspendantur, in dominica,
quae sequitur, et deinceps possunt licite celebrari.
|