Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS X.   DE ORDINE COGNITIONUM.
      • CAP. I.   Contra mulierem vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit super ipso principali pronunciare. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS X.

 

DE ORDINE COGNITIONUM.

 

CAP. I.

 

Contra mulierem vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit super ipso principali pronunciare. H. d.

 

Clemens III. Alatrino Episcopo.

 

Intelleximus ex literis tuis, quod, quum quaedam mulier peteret quendam in virum, testes ad suae intentionis assertionem induxit, per quos pars viri futurum sibi praeiudicium metuens, exceptionem consanguinitatis obiecit, ex qua intendit petitionem mulieris prorsus elidi. †Quia vero nos consulere voluisti, an prius sit de impedimento consanguinitatis agendum, quam super causa matrimonii sententia proferatur, Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum exceptione probata quaestio principalis perimatur, ante est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur. Quo facto virum ab impetitione mulieris, prout exposcit ratio iuris, absolvas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License