CAP. II.
Si reus contra actorem spoliatorem spoliationem opponit,
aut excipiendo, et tunc prius auditur, et ea probata respondere non cogitur,
sed per hoc non restituitur; aut agendo, et tunc simul utraque quaestio
terminatur, et ea probata restituetur.
Innocentius III. Episcopo
Narmarinensi.
Quum dilectus filius abbas de
Ferentino ad nostram
praesentiam accessisset, conquerens
de nobilibus viris O. et
A. fratre ipsius et filiis R. dominis de Artone, partibus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium
nostrum I. tit. S. Mariae trans Tiberim et G. tit. S. Pudentianae presbyteros
cardinales deputavimus auditores, in quorum praesentia suam abbas deposuerit quaestionem, quod praefati nobiles, nulla requisitione
praemissa, manu armata et
cum exercitu ad castrum monasterii Ferentilli
et Gab. venientes, in praedis
animalium, segetum combustionibus,
captionibus hominum, homicidiis perpetratis et damnis aliis usque ad D. libras Lucenses praeter stragem hominum et iniurias
irrogatas, damnificare dictum
coenobium praesumpserunt, de quibus et
aliis pariter, quae vellet proponere contra ipsos, iustitiam sibi fieri postulabat. Ei citra litis contestationem sub
forma exceptionis fuit ex adverso responsum, quod, quum abbas ipse nobilibus viris O. et R. promiserat praestito iuramento, quod eos contra omnes
homines, exceptis Romano Pontifice, imperatore ac legatis ipsorum ad retinendum quod tunc habebant in castris,
villis et bonis aliis, et recuperandum sine fraude ac malo ingenio, si eorum
aliquid amitterent, adiuvaret, per
ipsius dolum et violentiam castrum Sirati amiserant fraudulenter, quod et
progenitores eorum tenuerant, et ipsi possederant in quiete, [Super quo ab ipsis saepe admonitus illud eis
restituere denegavit. Quin potius villas tres, Quadraginta scilicet, Casale et
Carpium, quas pro se et parte sua dictus abbas sub securitate receperat,
foedere violato in animalibus, spoliis et supellectilibus aliis ipse cum suis
fuerat depraedatus, coniugatis tractatis turpiter, mulieribus etiam acriter
verberatis; etiam sacerdotem ligatis a tergo manibus ante se duci fecit
afflictum verberibus et vestibus penitus spoliatum. Homines quoque villarum
recludi fecit in carcerem, ubi unum ex ipsis
contigit exspirare. Castro etiam, in quo dicti nobiles habitabant, ignem abbas
de nocte fecit apponi, per quem in praemissis damnis et aliis multis usque
centum marcas se spoliatos dibebant,] sibi petentes prius restitui, quam petitionibus ipsius
responderent, praesertim quum testes haberent praesentes, per quos intentionem
suam in continenti probare volebant, et quod restitutio ante causae
ingressum deberet fieri spoliatis utriusque iuris auctoritatibus ostendere
conabantur. Verum ex parte
abbatis fuit taliter replicatum, quod libello suo secundum regulam iuris,
qua dicitur, ut qui prior appellat prior agat, debebat primitus responderi, ab eo restitutio peti non poterat,
qui non fuerat spoliator, praesertim quum dictum castrum ad ius et proprietatem
sui monasterii pertineret, quod etiam pars adversa nullatenus denegabat. Unde
et verus dominus, ad quem ab
alio res sua possessa revertitur etiam post tempora longiora, retentionis
debebat commodum obtinere, et iudicium restitutorium contra spoliatorem tantum
competere dignoscitur. †Pro damnis quoque illatis restitutio postulari
non poterat, sed ad ea debebat actio competens intentari; alioquin, quum et
pars abbatis damna gravissima sibi quereretur illata, prius restituenda fuerant,
si pro huiusmodi esset restitutio facienda secundum tenorem regulae memoratae.
Capitula quoque de restitutione facienda loquentia locum habere in criminalibus
asserebant, et quando quis ab adversario spoliatur, et super re ipsa, qua
spoliatus fuerat, convenitur. Ceterum ex parte abbatis regulam introductam
adversa pars in mutuis petitionibus locum habere dicebat, quum causae vicissim
tractatae una postea sententia terminantur. Quumque vero pars aliqua per
restitutionem vel alio modo aliquid sibi deberi proponit, et altera in modum
exceptionis se asserit spoliatam, nec ante restitutionem suam ullatenus
responsuram, de incidenti asserebat antea cognoscendum. Nos autem distinguendum esse
credimus, utrum spoliationis quaestio ab eisdem nobilibus sit obiecta in modum
actionis ad restitutionem petendam, an in forma exceptionis ad intentionem
adversarii repellendam; quum, ea in modum actionis proposita, intelligantur
mutuae petitiones sese tanquam diversae minime contingentes, ac per hoc iuxta
regulam iuris praemissam, qua
dicitur: “qui prior appellat prior agat,” quae prius esset proposita prius
foret tractanda, quanquam in idem iudicium ambae deductae vicissimque tractatae
simul essent eadem sententia terminandae. Sed quoniam quaestio illa fuit ab
eisdem nobilibus tantum in modum exceptionis obiecta, de communi fratrum
nostrorum consilio interloquendo pronunciavimus, ut probationes eorum super
ipsa exceptione primitus audirentur, et ea probata legitime abbati non
cogerentur respondere super petitionibus memoratis, donec restituerentur ab
ipso, quum spoliatori spoliatus ante restitutionem non cogatur ullatenus
respondere. §. 1. Verum spoliatione in modum exceptionis tantum probata non est
per hoc restitutio facienda, quemadmodum, si in modum exceptionis aliquod crimen
testi obiicitur, ut sic a
testimonio repellatur, etsi [sic]
crimen contra eum civiliter probatum fuerit, non ideo sibi poena infligitur
ordinaria, sed eius duntaxat testimonio non creditur, quod ea ratione contingit,
quoniam in ipsum accusatio non procedit. Testes etiam, quorum testimonium
reprobatur, inter infames quasi ex falso testimonio non habentur. [Quum autem etc. Dat. Ameliae III. Non.
Oct. 1198.]
|