CAP. III.
Petenti hereditatem obstat exceptio nativitatis, quae
prius debet coram ecclesiastico iudice terminari. Hoc dicit secundum glossam,
intelligendo, quod hic erat prius coram iudice saeculari petita hereditas, et
exceptum fuit de illegitimitate.
Honorius III. Ludovico Regi Francorum.
Tuam non credimus latere prudentiam, causam natalium carissimae
in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri ad examen nostrum, utpote
quae ad forum ecclesiasticum pertinet, iam dudum esse delatam. †Unde
clarae memoriae Philippum regem
Franciae patrem tuum literis nostris curavimus praemonere, ut, si forsan regina
ipsa super successione comitatus Campaniae quaestionem proponeret coram eo, non
audiret eandem, quousque terminata esset praedicta causa natalium, ex qua illa
noscitur dependere. Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus, velimus
reginam ipsam in suis iustis petitionibus exaudiri, Quia vero, antequam natalium causa terminata esset, dependentem ex illa
successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus
intricare negotium, et confusione quadam iudicii ordinem perturbare, si forte
ab ipsa regina vel nuncio eius seu
quolibet alio fueris super hoc
requisitus, donec iam dicta causa natalium apostolico iudicio finem acceperit,
patienter exspectes. [Dat. Lat.
XVII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. VIII. 1223.]
|