CAP. III.
Si spoliatus possessorio et petitorio simul agens
possessionem et spoliationem probat, sed non dominium seu proprietatem,
obtinet in possessorio, sed succumbet
in petitorio.
Innocentius III. Archiepiscopo et Canonicis Sutrinis.
Quum
ecclesia Sutrina pastore vacaret, vos convenientes in unum, et, sicut moris
est, Spiritus sancti gratia invocata, pastorem unanimiter elegistis, petentes
ipsius electionem a sede apostolica confirmari. Verum dilecti filii clerici conventualium ecclesiarum civitatis
eiusdem apud nos de vobis consequenter suam deposuere querelam, quod,
quum in episcoporum electionibus faciendis ipsi ac praedecessores eorum
consueverint interesse, vos eis invitis renitentibus et exclusis ad faciendam electionem
procedere praesumpsistis, quam ob hoc non confirmari, sed infirmari potius
postulabant. Partibus igitur pro quaestione huiusmodi apud sedem
apostolicam constitutis, dilectos filios nostros B. tit. S. Petri ad vincula, et I. tit. S. Priscae presbyteros, et tit. S. Mariae in
Cosmedin diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum auditorum
praesentia testes utrinque producti fuerunt, et eorum depositionibus
publicatis, pars canonicorum per testes a se productos intentionem suam, quod ad
eos tantum spectaret electio, sufficienter dicebant esse probatam; parte
clericorum nihilominus asserente, quod per dicta testium, quos produxerant, et
ipsi assertionem suam, quod electioni pontificum interesse deberent, plenius
probavissent, per quae constare dicebant, eos electionibus trium episcoporum,
qui ecclesiae Sutrinae ultimo et immediate praefuerant, cum canonicis
cathedralis ecclesiae adfuisse, vocemque habuisse cum aliis eligendi. Nos
igitur, auditis allegationibus et rationibus partium et depositionibus ipsis
diligenter inspectis,
quoniam liquido deprehendimus, testes vestros in perhibendis testimoniis
varios exstitisse, atque adversus fidem attestationis suae coram dictis
auditoribus vacillasse, sicut ipsi nobis postea retulerunt, et quod negativam quodammodo
adstruere satagebant, probare volentes, ius electionis ita quidem ad vos spectare, quod ad adversarios
minime pertineret, per testes vero adversae partis fuit sufficienter ostensum,
quod in trium episcoporum electionibus, de quibus praemissum est, clerici
praesentes adfuerint et vocem habuerint eligendi, praemissam electionem factam
eis contradicentibus et exclusis de fratrum nostrorum consilio
decrevimus irritandam, clericos saepe dictos in eam quasi possessionem, quam ante controversiam motam habuerant,
reducentes. Verum quoniam in quaestione praedicta quicquid iuris utraque pars
in electione habebat deductum in iudicium videbatur, quum iure civili sit
cautum, id venire in iudicium, non solum de quo actum est, ut veniret, sed id
non venire, de quo nominatim actum est, ne veniret, et secundum statuta
canonica electiones episcoporum ad cathedralium ecclesiarum clericos
regulariter pertinere noscantur, nisi forte alibi secus obtineat
de consuetudine speciali, nec ex eo, quod clerici antedicti se inter eligentes
Sutrinos episcopos probaverunt tertio exstitisse, ius eligendi propter
brevitatem temporis usque ad praescriptionem legitimam non producti sibi
acquirere potuerunt, et actore non probante, qui convenitur, etsi nihil
praestiterit, obtinebit, ab eorum impetitione super electionibus faciendis vos
duximus absolvendos, saepedictis ecclesiarum clericis super hoc perpetuum
silentium imponentes. [Nulli ergo
etc. Dat. Lat. VII. Febr. 1200.]
|