CAP. V.
Qui agit de proprietate, ante conclusionem
causae possessorio adipiscendae vel recuperandae agere potest, post conclusionem
vero et ante sententiam hoc non potest, nisi iusta causa subsit.
Idem Episcopo Novioniensi.
Pastoralis officii
†debitum sollicita mente prosequeris,
quum iustitiae zelo succensus super dubiis iuris articulis per apostolicae
sedis oraculum, a qua tuae pendet iurisdictionis auctoritas, responsa humiliter
appetis et devotus exspectas, ne forte nova opinionum varietas aut iuris
exceptio varia novitate distincta non iuris effectum pariat, sed iustitiae
defectum potius inducat. Sane,
sicut nobis per tuas literas intimasti, contingit aliquando, ut, quum
is, qui se asserit spoliatum, suum trahit spoliatorem in causam, inter ipsa
iuris auspicia requisitus, quo malit experiri iudicio, litem proprietatis
ingreditur, de illata sibi violentia nullam faciens mentionem. Quum autem adeo fuerit in causa processum, ut
testes sint hinc inde producti, novum
iudicium super possessorio nititur inchoare, †dicens, quia non videtur possessorio renunciare iudicio qui rem
coeperit vindicare. Cui ex adverso resistitur, quia, dum querelam proprietatis
sponte proposuit, praeiudicium sibi fecit in quaestione possessionis, quam
secundum iuris ordinem prius proponi licuit et debuit terminari. Quid igitur in
his statuendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos autem Consultationi
tuae taliter respondemus, quod possessorio quidem iudicio, quod de recuperanda
seu adipiscenda possessione proponitur, antequam renunciatum sit, aut conclusum
in proprietatis iudicio primitus instituto, agi potest ab eo, qui rem coeperit
vindicare, quum legali sit provisione statutum, eum, qui fundum vindicaverit ab
eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio interdictum
posse nihilominus intentare, aliis possessoriis iudiciis in suo robore
duraturis, quae vendicationem dominii sui natura praecedunt. Si vero
renunciatum fuerit vel conclusum, ut iam possit causa proprietatis diffinitivae
sententiae calculo terminari, ne lites litibus inculcentur, et via possit
fraudibus aperiri, causa non decisa possessorio non erit utendum, nisi iudex,
qui de causa cognoscit, hoc ipsum ex iusta causa viderit expedire, puta quum ex
perspicuis indiciis facile arguitur iniquitas invasoris, et spoliato casu seu
malitia probandi dominium subtraxerit facultatem. His igitur et aliis causis
inspectis, quae continent aequitatem aut iuste moverint animum iudicantis,
postquam etiam conclusum fuerit, posse agi possessorio iudicio non negamus. [Dat. Lat. V. Kal. Iun. 1202.]
|