CAP. VII.
Adiudicatur illi beneficium, qui probavit collatorem suum
fuisse in possessione conferendi collationis tempore; per hoc tamen non
prohibetur succumbens agere de proprietate iuris conferendi cum ipso collatore.
Hoc vult tota littera.
Idem Veronensi Episcopo.
Quum olim quaestio, quae inter dilectum filium archidiaconum ex una parte, et archipresbyterum et
canonicos Vincentinae ecclesiae ex altera (Et
infra:) Quum igitur archidiaconus
praedictus haec coram nobis fideliter recitaret, Quoniam per ipsas attestationes nobis constitit
evidenter, quod ab episcopis Vincentinis archidiaconatus ipse sine reclamatione
aliqua canonicorum duobus archidiaconis continue, qui ante ipsum exstiterant,
fuerat assignatus, et quia canonici praedicti iudices recusare vel postulare rescripti copiam minime
debuerunt, quum causa praedictis iudicibus delegata fuisset de utriusque partis
procuratorum assensu, et ab eisdem esset
rescriptum impetratum, nec deliberationis inducias petere, quum apud sedem
apostolicam per procuratores utriusque partis lis esset contestata,
praedictum archidiaconatum non
obstantibus huiusmodi exceptionibus eidem per diffinitivam sententiam
adiudicare curavimus, canonicis Vincentinis contradicentibus
eidem archidiacono, stallo etiam archidiacono deputato et aliis pertinentiis
suis, perpetuum silentium imponentes, reservata tamen eis quaestione
proprietatis super collatione archidiaconatus ipsius, si forte super hoc contendere voluerint adversus episcopum Vincentinum,
quum res inter alios acta non debeat eis praeiudicium generare. [Dat. Anagniae III. Non. Ian. 1204.]
|