CAP.
VIII.
Si petens rem ex una causa succumbit, ex alia
causa petere poterit. Hoc dicit quoad literam. Vel sic: Petenti rem iure
dominii possessionem probare non sufficit. Hoc dicit quoad titulum.
Honorius III. Abbati S. Cypriani Torcellanae dioecesis et S. Mariae novae
de Venetiis.
In causa, quae inter venerabiles fratres nostros patriarcham Grandensem et episcopum Castellanum ex una parte, et abbatem et conventum
monasterii sancti Georgii de Venetiis super subiectione ipsius monasterii ex
altera vertebatur, invenimus pro eodem patriarcha probatum, quod recipiebatur in ipso monasterio
processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et icona, et quando revertebatur
a gradu, pulsabantur ibi campanae, sicut in aliis ecclesiis civitatis, et quod inter alia abbas quandoque ivit ad
eius synodum, L. solidos Venetorum minorum ei per plures annos exsolvens. †Probatum vero pro episcopo invenitur quod
eiusdem monasterii confirmavit abbates, qui ei obedientiam et reverentiam
impenderunt. Abbates etiam eiusdem monasterii ad synodos veniebant episcopi, et
idem ad exsequias invitatus recipiebatur processionaliter cum solennitate
praedicta, ac similiter invitatus in festo beati Georgii procurationem ibidem recipiebat, quem in barca sua in
festo Purificationis B. Virginis conducebant. Quum autem in his primo
possessorio egerint patriarcha et episcopus memorati, nos eos ad possessionem
vel quasi restituimus praedictorum. Verum quia hinc inde petitorio nihilominus
actum fuit, et utraque pars totum suum ius videtur in iudicium deduxisse, nos,
visis praedecessorum nostrorum privilegiis, monasterium ipsum de fratrum
nostrorum consilio liberum esse decernimus, et immediate ad Romanam ecclesiam
pertinere, illud in praemissis, et aliis, quae iurisdictionem et subiectionem
respiciunt, ab impetitione dictorum patriarchae ac episcopi absolventes, non
obstante possessione circa praedicta probata, quum non docuerint se tanto
tempore talia percepisse, quod per hoc libertatis fuerit privilegiis derogatum.
Reservamus autem episcopo supradicto quae sibi circa chrisma, oleum sanctum,
ordinationes clericorum et quaedam alia in eisdem privilegiis specialiter
reservantur. Ad haec, quum de
praemissis L. solidis, quos petiit ad subiectionis iudicium, a patriarcha sit
actum, per sententiam diffinitivam quam super hoc contrariam reportavit, ei non
adimimus, si alio iure de ipsis experiri voluerit, potestatem. [Ideoque discretioni etc. Dat. Non. Maii Ao.
VIII. 1224.]
|