CAP. III.
Petens restitutionem beneficii non auditur,
etiamsi spoliationem probat, si probatur, eum sponte illud beneficium prius
resignasse.
Idem.
Accepta conquestione P. clerici, quod violenter fuerat
ecclesia de Procebrant spoliatus, vobis per apostolica scripta, si
bene meminimus, [praecipiendo]
dedimus in mandatis, ut, si hoc constaret, eam sibi auctoritate nostra
restitui faceretis. Quo cognito responsum est, sicut nobis dicitur, ab adversario, id non debere
proficere eo, quod spontanea voluntate coram Eboracensi archiepiscopo
apostolicae sedis legato praescriptam ecclesiam abiurasset. †Quia vero non
scripsimus idiotis, sed discretis personis, et nostrum est discernere, quid
ratio dictet, discretioni vestrae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus rei veritatem
diligenter et subtiliter inquiratis, et, si vobis constiterit, quod praefatus P. nullo metu vel vi
coactus, sed spontanee praelibatam ecclesiam taliter abiuraverit, ei omni
occasione et appellatione remota super
hoc perpetuum silentium imponatis.
|