CAP.
IV.
In interdicto
de retinenda succumbit reus, ipsius abiuratione probata. H. d. quoad
titulum.
Idem Wigorensi
Episcopo et Heliensi Archidiacono.
Audita querela
dilecti filii nostri T. clerici carissimi in Christo filii nostri illustris
Scotorum regis, quod H. persona ecclesiae de Sander, ipsum super ecclesia
sua de Pelen. indebite molestaret, quam
liberam tunc et vacantem ad repraesentationem eiusdem regis praedictus T.
fuerat adeptus, licet idem H. sponte iurasse dicatur, quod super ecclesia de
Porten. praefato T. nullam quaestionem moveret, venerabili fratri nostro
Londonensi episcopo, et tibi, fili archidiacone, dedimus in mandatis, ut, veritate rei plenius inquisita, si vobis
constaret, quod praedictus H. alterius ecclesiae personatum haberet, vel
iuramento spontanee praestito firmaverit, se memorato T. super eadem ecclesia
quaestionem de cetero non moturum, ei exinde
appellatione remota perpetuum silentium imponatis, et ab eius molestia
super hoc compesceretis eundem. †Postmodum
vero nuncius praefati H. ad praesentiam nostram accedens constanti nobis
assertione proposuit, quod per violentiam idem H. eadem ecclesia fuerit
spoliatus, et ideo ad vos nostras literas impetravit, ut, si constaret vobis
veritate cognita, ipsum H. spoliatum esse, quum eidem renunciavit ecclesiae,
contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione spontanee facta
nullatenus reciperetis, sed potius testes ipsius H., quibus intendebat posse
probare, quod violenter praedicta ecclesia spoliatus fuerit, dummodo essent
idonei, non differretis recipere, et secundum eorum depositiones et rationes et
allegationes hinc inde productas in causa ipsa appellationis obstaculo remoto
quod iustum esset iudicaretis, non obstantibus literis [nostris], si quae aliae ab alterutra parte impetratae fuissent, aut forma, quam
expressimus in aliis literis super hoc impetratis. Addidimus insuper, quod, si in
causa ipsa aliquid esset immutatum, postquam nuncius praedicti Henrici iter
arripuit ad nostram praesentiam veniendi, totam causam ante ingressum
principalis causae contradictione et appellatione cessante in eum statum
reduceretis, in quo fuisse dignoscitur, quum nuncius ipsius H. est iter ipsum
aggressus, nisi forte interim idem H. cum altera parte spontanea voluntate
posset super ecclesia ipsa convenire. Nunc autem ex literis praedicti episcopi
et tuis, fili archidiacone, nobis innotuit, quod vos, priorum literarum
tenorem, [sicut debuistis] secuti, partes debita solennitate citastis.
Quum vero post plures citationes die
tandem peremtorio constituto, de iam dicti H. contumacia legitima probatione
vobis plenius constitisset, idonearum personarum
testimonio cognoscentes, saepe dictum H. non solum ecclesiae alterius
personatum habere, sed etiam spontanea voluntate ecclesiam de Pelen. in faciem ecclesiae in perpetuum
abiurasse, prohibuistis eidem, ne dictum T. super hoc de cetero molestaret.
Licet autem nuncius eiusdem H. posteriores literas, sicut diximus, impetraverit, formam aliam continentes, quod, non
obstantibus literis a parte altera impetratis, revocari deberet, si quid
immutatum esset in causa, postquam idem nuncius iter ad nos arripuerit
veniendi, quia tamen non intelleximus, nec intelligi debuit, ut revocaretur in
irritum quod per vos factum esset auctoritate literarum nostrarum, sed si
quid praesumptione vel violentia immutatum esset discretioni vestrae per
apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam
protulistis ante posteriorum literarum receptionem, occasione ipsarum
nullatenus revocare tentetis, et, si contra sententiam ipsam aliquid
statuistis, studeatis id, sublato appellationis obstaculo, revocare, †et
praefatum H. contra eandem sententiam nullatenus venire permittatis, sed potius
sententiam contradictione et appellatione postposita faciatis auctoritate
nostra inviolabiliter observari.
Si vero post receptionem sequentium literarum sententia lata fuerit ea sententia
non obstante in causa iuxta tenorem literarum ipsarum
appellatione postposita procedatis, dummodo praefatus H. per violentiam
spoliatus fuerit, et spoliatus illud praestiterit iuramentum.
|