CAP.
VII.
Spoliatus etiam
a iudice, iuris ordine praetermisso, ante omnia restituatur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Conquerente nobis R. clerico latore praesentium
accepimus, quod, quum vacaret scholasticis disciplinis, ipsum [non citatum] ecclesia de Werfort sine iudicio spoliasti.
Quia vero iam non decet honestatem tuam clericos tuae iurisdictionis sine
manifesta causa et rationabili suis beneficiis spoliare, quibus teneris paterna
provisione consulere, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus,
quatenus, si est ita, praedicto clerico praefatam ecclesiam cum reditibus inde
perceptis restitutas, et in pace eam possidere permittas. Restitutione autem
facta, si quid [exinde] adversus eum
super praescripta ecclesia proponere volueris, coram venerabili fratre nostro Exonensi episcopo delegato a nobis per te
vel per sufficientem responsalem tuum cum eodem R. ordine iudicario poteris
experiri, et quod [ipse] exinde statuerit suscipias firmiter et observes; nos enim eidem
episcopo causam commissimus terminandam.
|