CAP.
X.
Si,
actore agente petitorio, reus super eadem re deducit possessorium, proceditur
in solo possessorio, suspenso petitorio.
Lucius
III. Archidiacono et I. Archipresbytero Turonensibus.
Ex
conquestione B. mulieris ad nos noveritis pervenisse, quod, quum C. miles eam
sibi matrimonio copulasset, et maritali affectione pertractans ex ipsa filiam suscepisset, sine
iudicio ecclesiae postmodum a se
removit eandem, et de accusando super consanguinitate matrimonio, remoto
appellationis obstaculo, literas ad iudices impetravit. Quum autem prius, quam
a delegatis iudicibus mulier
citaretur, per dioecesanum episcopum virum sibi restitui petiisset, et ob hoc ipsa ad nos proprium nuncium
destinasset, demum coram praefatis iudicibus constituta, modo per se, modo per
procuratorem, ante ipsius causae ingressum et post virum sibi restitui
postulabat. Iudices vero restitutione penitus
negata, quod fieri non debuit, in principali procedere voluerunt, unde ipsa a tali gravamine ad nostram audientiam
appellavit. †Quia ergo iniuste gravatis
apostolicum debemus patrocinium impertiri, discretioni vestrae per apostolica
scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si est ita, memoratae mulieri omni
contradictione et appellatione cessante virum suum restitui faciatis, quae post appellationem ipsius acta sunt in
irritum revocantes, postmodum super matrimonio causam audiatis attentius, et fine canonico terminetis. Datum Veronae XII. Kal. Nov.
|