CAP.
XII.
Ingressus possessionem ignorante domino, ad
quem pertinet, potest per ipsum dominum, statim quum sciverit, repelli etiam
violenter, nec ex tali repulsione competit repulso contra dominum interdictum
possessorium. H. d.
Innocentius III. Episcopo et Capitulo
Tridonensi.
Olim causam, quae inter vos nomine
Tridonensis ecclesiae, et dilectos
filios B. magistrum et fratres militiae
templi in Lombardia, super domo Calventiae vertebatur, dilecto filio de Locedio et de Columba abbatibus sub certa forma meminimus commisisse. †Ipsi autem abbates, partibus convocatis, et lite in eorum praesentia
contestata, testes receperunt ex utraque parte productos, et quum renunciatum
fuisset, utrinque depositiones eorum solenniter publicarunt, et eas per manum
publicam redigentes in scriptis, causam plene instructam ad nostram praesentiam
remiserunt. Nos ergo dilecto filio C. canonico
et procuratori ecclesiae Terdonensis et praedicto magistro dilectos filios
nostros I. tit. S. Stephani in Coelio monte presbyterum et H. S. Eustachii
diaconum cardinales concessimus auditores, coram quibus fuit ex parte vestra
propositum, quod, quum olim Humiliati quidam a bonae memoriae V. episcopo
Terdonensi licentiam postulassent, hospitale et oratorium in loco Calventiae
construendi, Episcopus Tridonensis
possessiones quasdam a quibusdam
militibus, qui eas tenebant in feudum, ab ecclesia Terdonensi redemit, et illas Humiliatis petentibus sub ea
conditione concessit, quod ad
honorem Dei et B. Virginis nomine
Tridonensis episcopi oratorium ibidem et hospitale construerent, et tres
solidos censuales Tridonensi episcopo annis singulis exhiberent, a quo etiam persona,
quae loco praeficeretur eidem, investituram perciperet, et pro se et aliis
fratribus ei et successoribus eius obedientiam faceret manualem, episcopo sibi
loci dominium nihilominus retinente. Dictus vero magister ad eandem domum
adspirans, et volens eum copulare
domui de Casellis, ipsos, adeo
circumvenit, quod praeter conscientiam vestram se et sua in eius manibus
tradiderunt, ea tamen conditione apposita, si vobis quod facerent complaceret,
sine quorum assensu se nihil posse facere asserebant. †Magister vero conditionem acceptavit
appositam, et quod aliter eos non reciperet affirmavit. (Et infra:) Tunc vero magister accedens Calventiam exinde paramenta ecclesiae,
instrumenta domus et libros accepit, et nonaginta oves fecit abduci ac
postmodum reversus ad vos, quum ei fuisset quod petierat denegatum, quia
paratus esset vobis facere rationem, si forsan vos offenderit, adiecit. Vos autem intentionem eius
malevolam attendentes, et ne se de domo intromitteret memorata districtius
inhibentes, ad sedem apostolicam appellastis. Et quum tu, frater episcope, quae
gesta fuerant audivisses, omnes pariter ad domum accessistis eandem, et eos,
quos invenistis ibidem ad domus custodiam a magistro relictos, eiecistis ex ea,
vim vi, secundum quod omnia iura permittunt, licite repellentes. Unde quum
possessio praedictae domus sub conditione tradita fuerit eidem magistro, non exstante conditione traditio non tenebat.
Praeterea quum idem magister clam domum illam intraverit, nullum vobis est
praeiudicium generatum, quo minus eum possetis repellere, quum id ad vestram
audientiam perveniret; praesertim quum verus dominus controversiam ipsi
moveret, vel suspicatus fuerit, vel debuerit suspicari. (Et infra:) Intelligentes autem, praedictam domum eidem magistro traditam sub conditione
fuisse, et quod nullum iuri vestro praeiudicium fuerat irrogatum, ex eo, quod
idem magister iustitiae vestrae non inscius, vobis ignorantibus, possessionem
accepit, praesertim quum statim, ex quo id vobis innotuit, vim vi duxeritis
repellendam, et quod idem magister sua temeritate possessionem praeter
conscientiam vestram, ad quos ipsam possessionem noverat pertinere, et quos
quaestionem sibi moturos suspicari debuerat, est ingressus, dictum procuratorem vestrum et vestro nomine ab impetitione ipsius magistri,
nomine domus militiae templi, quoad faciendam restitutionem, quam petebat, de consilio fratrum nostrorum reddimus absolutum, salva ei quaestione proprietatis, de qua in
hoc iudicio nihil est actum, sicut praedictus abbas de Locedio nobis exposuit
viva voce, decernentes nihilominus, vos magistro ipsi satisfactionem debitam exhibere, si
defendendo ius vestrum in offensam ipsius vel domus militiae templi modum
forsitan excessistis.
|