CAP.
XIII.
Si contra petentem restitutionem coniugis
opponitur consanguinitas in gradu prohibito, et offeruntur probationes paratae,
recepto ab opponente iuramento de malitia, negabitur restitutio quoad torum, et
fiet quoad reliqua. Si vero probationes promptae non sint, fiet plena
restitutio, nisi sit magna viri saevitia.
Idem Bituricensi Archidiacono.
Literas tuas nuper recepimus, continentes, quod, quum quaedam matrimonialis causa venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo in remotis
agente, in tua praesentia tractaretur, Gulielma mulier separari a B. viro suo
instantissime postulabat, cui se quarto gradu consanguinitatis proponebat esse
coniunctam. †Apparebant etiam
accusatores et testes exhibentes chartam ab utroque latere consanguinitatis
lineam contingentem, qui se contracti matrimonii tempore absentes fuisse
dicebant, et quod in continenti parati erant quae proposuerunt comprobare. Vir autem econtra sibi uxorem
postulabat restitui, quae ab eo sua temeritate divertit, †quemadmodum allegabat. Ceterum pars
replicabat uxoris, tum propter futurum incestus periculum, tum quia
probationibus paratis et promptis sine diffugio quod intendebatur poterat demonstrare, restitutionem
penitus denegandam. Ad haec notam esse mariti saevitiam proponebat, cui erat
impetuosa levitas et crudelitas bestialis, et, si liberam restitutae sibi
facultatem haberet uxoris, eius amici timebant mortis ex hoc sibi periculum
imminere vel corporis cruciatum, et sic ab accusatione desisterent, eam
qualiter cunque vivere quam interire malentes; adiicientes, nihilominus ipsam
licentiatam a viro recessisse cum
lacrimis et incitam. Ipse vero miles nihilominus sibi uxorem petebat libere ac
pacifice restitui, et, ne secus fieret, sedem apostolicam appellavit. Quum
igitur in causis matrimonialibus exceptiones huiusmodi saepius proponantur,
quid sit in talibus agendum,
Rescripto petebas apostolico edoceri, ex praemissis velut quodam themate
multas eliciens quaestiones, primo quidem utrum, quando aliquis consanguinitatis gradus obiicitur, in quo sedes apostolica
dispensare non potest nec etiam consuevit, et probationes promptae sint et
paratae, indulgenda restitutio sit, an neganda? †Secundo quaerebas, an idem iuris exsistat, si aliquis gradus
dispensabilis vel aliud impedimentum dispensabile allegetur, et probationes
similiter sint praesentes, utrum restitutio concedi debeat, an negari? Tertio
loco quaerebas, si mariti crudelitas et saevitia nota sint iudici, ut propter
motam controversiam indignatus uxorem torturis tractaturus sit et iniuriis
affecturus, et sic accusatores de morte feminae metuentes accusare desistant:
utrum hoc in primo vel in secundo casu restitutionis praebeat adminiculum
denegandae? Postremo quaerebas, si deneganda sit restitutio in aliquo casuum
praemissorum, et ad sedem apostolicam appelletur, utrum appellationi huiusmodi
sit deferendum? Sane circa
solutionem propositae quaestionis diversae sunt sententiae diversorum; aliis
asserentibus restitutionem in
praemissis casibus faciendam;
aliis sentientibus in contrarium; nonnullis viam mediam eligentibus, ac
dicentibus, eam faciendam interdum, quandoque vero penitus denegandam.
Primi per decretalem epistolam bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris
nostri iuvari videntur, arguentis quosdam iudices delegatos, qui,
restitutionem viri, qui sine iudicio ecclesiae uxorem dimiserat, et ei
consanguinitatem postmodum opponebat, spoliatae ac repetenti coniugem
denegabant, et mandantis, sibi prius restitui taliter spoliatam, et postea de
matrimoniali causa cognosci. Horum autem assertionem incestus videtur periculum
oppugnare; sed ipsi timorem incestus inanem esse respondent, quum etiam
beneficio restitutionis obtento qui consanguinitatis habet notitiam nec exigere
debitum contra conscientiam, nec solvere teneatur, quoniam, si secus egerit,
aedificat ad gehennam, sicut nec consanguinitatis conscius, super cuius
coniugio quaestio non movetur. Secunda vero assertio per oraculum felicis
recordationis Clementis
Papae praedecessoris nostri fulcitur, a quo quum fuisset quaesitum,
utrum, muliere quadam quendam in virum petente, qui, ut eam repelleret,
exceptionem consanguinitatis obiecit, prius esset de impedimento
consanguinitatis agendum, quam super matrimonio sententia proferretur, sic
inquisitioni factae respondit, quod, quum exceptione probata principalis
quaestio perimatur, prius est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis
articulum procedatur, quum etiam in multis casibus restitutio differatur
secundum canonicas sanctiones. Opinioni autem ultimae videtur non incongrue
adaptari, ut in gradibus consanguinitatis divina lege prohibitis restitutioni
aditus praecludatur, sed constitutione interdictis humana restitutio locum
habeat cum effectu, quum in illis dispensari non possit, et in istis valeat
dispensari, sicut B. Gregorius et multi alii dispensarunt. Unde non peccat qui
in hoc articulo ad mandatum ecclesiae reddit debitum coniugale. Nos autem ad
praesens nullam de praedictis sententiis reprobamus, nec cuiquam earum aliquod
praeiudicium ex nostra responsione volumus generari, quamvis praescriptum Lucii
Papae mandatum ad possessorium, responsum vero patris et praedecessoris
nostri Clementis ad petitorium referatur. Porro quum mulier illa, quae consanguinitatis habet
notitiam, praesertim in gradibus, quos lex divina prohibuit, non possit
huiusmodi viro sine mortali peccato carnaliter commisceri, quoniam omne quod
non est ex fide, peccatum est, et quicquid fit contra conscientiam aedificat ad
gehennam, frustra in tali casu adiudicaretur restitutio spoliato, quum illa
contra Deum non debeat in hoc iudici obedire, sed potius excommunicationem
humiliter sustinere. Sicque difficultas occurreret quasi perplexa, quia propter
sententiam oporteret eam reddere debitum, et propter conscientiam debitum
reddere non deberet. Unde contingeret eos graviter impediri; et utrique laqueus
pararetur, quum inter se carnaliter coniungi non possent, nec alter alteri
matrimonialiter copulari. Propterea melius nobis videtur, quod, quum
opponitur consanguinitas, praesertim in gradibus divina lege prohibitis, et
probationes offeruntur in continenti paratae, in ceteris quidem
adiudicanda sit restitutio, sed ad maiorem cautelam iuramento recepto, quod
talis obiectio malitiose non fiat, sola quoad commixtionem carnalem, maxime si
fama consentit, est restitutio differenda, donec auditis probationibus et
discussis causa sine diffugio terminetur, quum utrique sit melius taliter
expediri, quam manere taliter impeditos. Quod si non habeat probationes in
continenti paratas, sed dilationes exspectat longiores, quia praesumitur contra
eam, quae sine iudicio ecclesiae sua tantum temeritate recessit a viro, ad
restitutionem plenariam ecclesiastica debet censura compelli, quam tamen ipsa
tori negando consortium debet humiliter tolerare, donec probationes offerat
praeparatas, et tunc absolutione petita secundum formam ecclesiae absolvetur.
Sed antequam fiat ei mandatum sub debito iuramenti, receptis probationibus
procedatur, quemadmodum est praemissum. Si vero tanta sit viri saevitia, ut
mulieri trepidanti non possit sufficiens securitas provideri, non solum non
debet illi restitui, sed ab eo potius amoveri; alioquin sufficienti, si fieri
potest, securitate provisa profecto videtur coniunx ante causae cognitionem
restituenda marito.
|