CAP. XIV.
Per solam traductionem mulieris ad domum viri factam, non
praecedentibus sponsalibus vel invalidis, non acquiritur possessio, unde ea
recedente propria auctoritate non competit restitutio.
Idem Vulterano Episcopo.
Ex
parte M. mulieris fuit propositum coram nobis, quod, quum eam adhuc intra pubertatis tempora
constitutam quidam patruus suus filio H. Senensis civis, nondum VII.
annorum, in matrimonio voluerit copulare, ac eadem traducta fuerit in
domum civis eiusdem, ipsa, ex
quo ad nubiles annos pervenit, ratum nolens habere quod a dicto patruo suo circa hoc procuratum
fuerat, a venerabili fratre nostro Senensi episcopo nubendi alii
licentiam postulavit. †Quumque partes idem episcopus citasset, et praefata M. per
procurutorem idoneum in iudicio compareret, quaerens possessiones et res alias
sibi restitui dotis nomine pro se datas, et pars altera restitutionem peteret
mulieris eiusdem, asserens eam non posse per alium causam agere, sed debere
ipsius tractatui personaliter interesse, praefatus episcopus dubitans, quid
super his statuere posset de iure, prout nobis suis literis intimavit, processu
negotii supersedit.
Quia igitur non credimus ambigendum, quin ipsa mulier, quamvis minor esse
dicatur et causam possit matrimonii per procuratorem tractare, ac pars
alia, quae mulieris restitutionem sibi fieri prius postulabat, restitui
nequaquam debeat, utpote nullo iuris seu possessionis commodo destituta, quum
per solam traductionem praedictam,
quam non praecesserunt sponsalia vel consensus legitimus, nec fuerunt etiam
subsecuta, nullum inter eos obligatorium vinculum sit contractum, ut finis
litibus imponatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus,
quatenus, si est ita, non obstantibus exceptionibus supradictis, partibus
convocatis, audias quae
hinc inde partes duxerint proponenda, et quod canonicum fuerit appellatione
remota decernas, [faciens quod
decreveris etc. Dat. Lat. III. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
|