CAP. XV.
Interdictum unde vi non competit contra illum, qui non
spoliavit, nec spoliari mandavit, nec spoliationem ratam habuit.
Idem.
Quum
ad sedem apostolicam accessissent olim A. venerabilis fratris nostri
Cumani episcopi, et frater G. dilectorum filiorum fratrum hospitalis
Hierosolymitani procuratores, †et
instrumenta nobis et acta causae, quae super ecclesia et hospitali de Monte
Cinaro inter eos agitabatur, prout gesta fuerant, in praesentia venerabilis
fratris nostri Papiensis episcopi, qui ex delegatione nostra de causa
cognoverat, praesentassent, nos, diligenter inspectis quae coram eodem episcopo
acta fuerant, haberi ea decrevimus pro infectis, quum constiterit nobis, eum in
causa ipsa iudicem non fuisse, sicut ipsemet ad ultimum recognovit, eandem
dilecto filio, Abbati de Accon. causam, quae super ecclesia et
hospitali de Monte Citano inter eos vertebatur, de assensu partium
taliter duximus committendam, ut audiret omnia tam ad possessorium quam ad
petitorium iudicium pertinentia, quae utraque pars duceret proponenda, et
causam ipsam fine debito terminaret. Coram quo postea procurator
hospitalis Hierosolymitani ecclesiam et hospitale praedicta cum
possessionibus et pertinentiis suis, quae tenebat, dictus Cumanus
episcopus iniuste sibi restitui postulavit, asserens, illa de iure ad
hospitale Hierosolymitanum spectare, et quod ipsa diutius possedisset. Ad
quae respondit procurator episcopi, se nec scire, nec credere, supradicta unquam
ab hospitali Hierosolymitano possessa,
vel ad illud aliquatenus pertinere, quae Cumanus episcopus, utpote in sua dioecesi
constituta, rationabiliter detinebat. Quum igitur ad fundandam intentionem suam
pars utraque testes produceret, dictus abbas deinde utriusque partis
attestationibus, rationibus et instrumentis inspectis, procuratorem episcopi condemnavit
ad restitutionem omnium praedictorum. (Et
infra:) Nuper autem utriusque partis procuratoribus propter hoc
comparentibus coram nobis, prioris actis iudicii nobis fideliter
praesentatis, causam ipsam interdum
per nos, quandoque per dilectos filios nostros P. tit. S. Marcelli et R. tit.
S. Anastasiae presbyteros cardinales examinavimus diligenter, et
quidem per testes videbatur esse probatum, quod Cratus Cumani episcopi
nuncius cruces Hospitalariis olim abstulit, inhibendo ipsis, ne ad
supradictam ecclesiam vel hospitale redirent, et quod episcopus supradicta
omnia possidebat, unde procurator Hospitalariorum petiit dictam restitutionis
sententiam auctoritate apostolica confirmari. †Ex adverso vero proponebatur, quod, etsi per testes forsan esset
sufficienter ostensum, quod per nuncium episcopi fuerint Hospitalarii spoliati,
quum tamen non constiterit, quod de mandato eius hoc fecerit, vel quod
episcopus ratum habuerit factum ipsius, restitutio sibi locum non potuit
vendicare, quanquam constaret episcopum praedicta tenere, qui utique ipsa de
iure possidet, utpote ad se spectantia et in sua dioecesi constituta. Sed ad
hoc pars altera replicavit, quod, quamvis per dicta testium evidenter mandatum
episcopi vel ratihabitio non probetur, quia tamen iudex motum animi potuit ex aliis
causis informare, pro sententia erat merito praesumendum. His igitur et aliis
intellectis, quae utriusque partis procuratores proponere curaverunt,
Nos prioris acta iudicii, quae nobis fuerant, sicut praemissum est, plene ac
fideliter praesentata, diligentius recensentes, quia nec per dicta testium,
vel confessiones partium, quum nullae penitus in iudicio factae fuerint, vel
etiam instrumenta, quae nullatenus de spoliatione tractabant, nec etiam
per evidentiam facti nobis constare potuerit, quod Cumanus episcopus supradictos
Hospitalarios spoliaverit, vel mandaverit spoliari, vel spoliationem factam
saltem ratam habuerit, de consilio fratrum nostrorum pronunciavimus in
quaestione praedicta, interdictum Unde vi locum nullatenus habuisse,
restitutionis sententiam a praedicto abbate prolatam, licet pars adversa
proponeret, quod praesumendum esset pro sententia iudicis, qui motum animi sui
potuit ex causis aliis informare, iustitia exigente cassantes.
|