CAP. XII.
Non possunt canonici sine causa restringere numerum canonicorum seu
praebendarum. Abb. Sicul.
Honorius III. Episcopo et Cantori
Cabilonensi.
Ex parte venerabilis fratris nostri episcopi Eduensis fuit propositum coram nobis, quod canonici Eduenses
propriis commodis inhiantes praebendarum numerum ab antiquo in ecclesia Eduensi
statutum, licet non sint eius diminuti reditus, restrinxerunt, ut sic in temporalibus magis abundent, dum
ea, de quibus valet sustentari canonicorum numerus consuetus, tali praetextu
nituntur in augmentum convertere praebendarum, et in facti sui tuitionem super
hoc confirmationis literas a nobis dicuntur impetrasse in communi forma. §.
1. Nolentes igitur divini numinis minui cultum huiusmodi occasione in ecclesia ipsa, sed potius augmentari, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur,
antiquum numerum facientes auctoritate nostra servari, praebendas, quas a
tempore ultimi statuti inveneritis vacasse in ecclesia memorata, non obstante
aliqua constitutione super hoc a canonicis ipsis facta, vel confirmatione a
nobis ab eisdem obtenta, personis idoneis cum consilio eiusdem episcopi sublato appellationis obstaculo
conferatis.
|