CAP. XIX.
Occupans certum
locum, in quo quis iura libere possidebat, si per ipsius occupationem non potest possessor sua iura libere possidere sicut prius, conveniri
potest possessorio pro libertate
possidendi, et restitutio fieri non potest, nisi dimittat locum
in pristina libertate. H.
d. valde singulariter.
Gregorius IX. Episcopo Lucano.
Pisanis ac Lucanis civibus per gravem discordiam, quam diu
inter se habuerant, afflictis graviter et attritis (Et infra:) P. subdiacono nostro dedimus in mandatis, ut
possessione, quam in quibusdam castris constat Lucanam ecclesiam habuisse, sibi
prius plene ac libere, sicut tempore motae discordiae habuerat, restituta, et
super ea, de qua dubietas oriretur, sufficienti cautione recepta, quod iuri
coram nobis praedicti Pisani parerent, prolatas pro occupatione castrorum
ipsorum in eos sententias relaxaret. (Et
infra:) Pisanis igitur asserentibus, quod per te stabat, quo minus
tibi iuxta mandatum nostrum fieret restitutio, et instanter petentibus, ut
dictas sententias praefatus subdiaconus relaxaret, ipse, receptis cautionibus
de parendo iustitiae coram nobis, sententias relaxavit easdem, propter quod tu
reputans te gravatum ad nostram praesentiam accessisti, impugnaturus processum
subdiaconi saepe dicti. (Et infra:)
Porro duo in nostro continebantur mandato, ut videlicet possessio, quam
constabat Lucanam ecclesiam habuisse tempore motae discordiae, prius
restitueretur eidem, et ut eiusdem possessionis restitutio fieret plene ac libere,
sicut eam habuerat tempore supradicto, quorum primum ad factum, alterum vero
referebatur ad modum. Unde licet, prout pars Pisanorum dicebat, in facto
mandati formam subdiaconus ipse adimplere nequiverit, quia non poterat facere
tibi restitui possessionem castrorum, de qua non constabat eidem, nec etiam,
secundum quod tu ipse dicebas, affictuum et pensionum possessio poterat tibi
restitui, quia ea non fueras spoliatus, fuit tamen in modo peccatum, quia
debuit facere, ut Pisani possessionem pensionum et affictuum, quam per eorum
confessionem constabat te in castris praedictis habere, tibi dimitterent plene
ac libere, sicut ecclesia tua illam habuerat tempore motae discordiae, quod
quidem esse non poterat, nisi Pisani castra ipsa omnino dimitterent, quia illis
detinentibus castra et munitiones castrorum, in quibus dictas pensiones recipis
et affictus, ea plene ac libere habere non posses, sicut habebas, quando ipsi
castra eadem minime detinebant, eo, quod, quamdiu ea detinent, in eorum
potestate relinquitur, te non admittere vel repellere, quando velint. His ergo
diligenter auditis, processum huiusmodi de fratrum nostrorum consilio irritum
iudicamus.
|