Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XIV.   DE DOLO ET CONTUMACIA.
      • CAP. I.   Reus, qui mittendum in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XIV.

 

DE DOLO ET CONTUMACIA.

 

CAP. I.

 

Reus, qui mittendum in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d.

 

Alexander III. Herfordensi Episcopo.

 

Ad haec quum contingat, actorem multoties mittendum esse in possessionem causa rei servandae propter absentiam partis adversae, et per eius dolum sive potentiam non possit actor rem custodiendam nancisci, ac imminente fine anni reus, ne possessionem amittat, debitam offerat cautionem, cuiusmodi sit poena reus mulctandus, quia iussioni non paruit iudicis, a nobis tua fraternitas requisivit. Ad quod dicimus, quod in ecclesiasticis personis et negotiis rigor et districtio iuris non requiritur, nec exercetur; sed, quum iustitia propter hoc non periclitatur, patienter tolerari et admitti debet, quum reus per cautionem standi iudicio se adstringit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License