CAP. II.
Propter contumaciam rei potest iudex rem petitam
sequestrare, et ipsum contumacem in expensis condemnare, quas propter ipsius contumaciam
vel dolosam exceptionem actor fecit. Hoc dicit Panorm.
Idem Abbati de Ramese et Archidiacono Heliensi.
Ex literis vestris ad nos directis accepimus, quod,
quum vobis causam, quae inter dilectos filios nostros monachos de Etoll.
et canonicos Linconenses nec non etiam Gervasium clericum super
ecclesiis de V. et M. vertitur, duxerimus committendam, et canonici citati
legitime se contumaciter absentaverint, vos, licet monachi essent ob
contumaciam adversae partis in possessionem rerum petitarum mittendi, intuitu
tamen religionis suae cum eis mitius agere volentes, possessionem sequestrari
fecistis, ut sic saltem canonici affecti taedio stare iudicio cogerentur.
Tandem vero, partibus in praesentia
vestra constitutis, et memoratis monachis ecclesias sibi restitui
postulantibus, canonici responderunt, auctoritatem vestram penitus exspirasse
eo, quod a nobis ad alios iudices
literas impetrarunt, quae praeiudicare prioribus videbantur. Verum quoniam in
posterioribus literis non fuit mentio facta priorum, nec in eis nomina
continebantur ecclesiarum, quae in prioribus posita fuerant, sed indefinite
dicebatur: “super quibusdam ecclesiis:” nos attendentes, malitiam et dolum
nulli patrocinari debere, et nolentes
tantam illusionem impunitam relinquere discretioni vestrae per apostolica
scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde requisiti fueritis, partes ante vestram convocetis
praesentiam, et praedictam causam secundum formam priorum literarum, non
obstantibus posterioribus, terminetis, expensas, quas propter hoc monachi
fecisse noscuntur, eis a canonicis restitui facientes.
|