CAP. III.
Actore contumace testes recipi et sententia ferri debent,
etiam lite non contestata, reo instante. Hoc dicit secundum
communem intellectum.
Idem Exonensi et Vintoniensi Episcopis
et Abbati Herfordensi.
Causam, quae inter nobiles
viros F. et R. de Ardenna quondam
filium Agathae de nativitate ipsius vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi
episcopo sub certa forma commisimus
terminandam. (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Ceterum, si
adversarius suus legitime citatus ad praesentiam vestram accedere, vel iudicio
vestro parere contempserit, aut etiam si
ita, sicut nobis proponitur, se absentaverit a multis retro diebus, quum de Anglia recessisse dicatur, nec in terra postea manifeste comparuisse,
neque ad praesentiam vestram accesserit, procuratorem eius, si quem forte reliquerit, ad praesentiam vestram nihilominus convocetis, qui sive procurator venerit sive non, aut si
procuratorem non dimisit, denunciationibus [omnibus]
ad domum eius missis, secundum ordinem
iuris causam audiatis attentius, et receptis testibus alterius partis, infra tres menses post harum literarum
susceptionem iuxta dictam formam sublato
appellationis obstaculo ad proferendam sententiam procedatis, ita quod ultra tres menses causam ipsam
decidere minime differatis, nullis obstantibus literis, sive quae de
restitutione possessionis R. de Ardenna facienda, sive quae de possessionis
iudicio regi relinquendo fecerint mentionem, sive quibuslibet aliis, quae antea
fuerint impetratae, aut si quas in posterum, non exposito tenore literarum
istarum contigerit impetrari. Sane si intra praescriptum tempus nequiveritis
vel nolueritis in eorum quae dicta sunt, exsecutione procedere, volumus quod
commissio nostra debeat propter hoc exspirare.
|