CAP. VI.
Citatus ad totam causam, certo termino ad comparendum assignato, tenetur comparere in termino, et dato impedimento in termino debet
comparere quam citius potest post terminum; alias condemnabitur in expensis a tempore citationis emissae.
Idem Praenestino Episcopo apostolicae sedis Legato et
Decano Brinensi.
Quum dilecti filii magister S. Leodiensis et H. Laudunensis
canonici nuncii dilecti filii H. dicti Leodicensis electi pro
eo quondam ad sedem apostolicam accessissent, dilectus filius [L.] archidiaconus et H. canonicus
Leodicensis ecclesiae nomine suo et quorundam concanonicorum suorum, L.
archidiaconi, H. cantoris, L. praepositi sancti Petri et quorundam aliorum, quorum literas super eodem
negotio nobis exhibuere de
rato, ad nostram postmodum praesentiam venientes, contra eundem electum quaedam crimina proponebant, per quae
nitebantur eum ab electione Leodiensis ecclesiae repellere ut indignum. (Et
infra:) Quamvis autem ex eo, quod idem electus a gravamine adversae
partis appellaverit, et appellationem non fuerit interpositam per
sufficientes procuratores, quum possit, illis prosequentibus, prosecutus, his
non levis exorta esset suspicio contra eum, volentes tamen in omnibus
iuris ordinem observare, ipsi districte praecipiendo mandamus, quatenus
usque ad dominicam, qua cantatur: “Ego sum pastor bonus,” transactam per se vel per procuratorem sufficientem sufficienter
instructum, ne postmodum per dilationes vel occasiones quaslibet subterfugere
videretur examen, ad
praesentiam nostram accederet, super praedictis omnibus responsurus; alioquin,
quum assignaremus ei pro peremptorio terminum supradictum, sciret, quod,
quantum de iure possemus, procederemus extunc in negotio memorato.
Exspectantibus igitur adversariis eius apud apostolicam sedem, ipsum diu etiam ultra
terminum duximus exspectandum; sed ipse nec venit, nec sufficientem
procuratorem direxit, sed simplicem solummodo nuncium excusationis eius
literas afferentem. Scribebat enim, quod praedictum magistrum S. nuncium
suum, cui nos, quum a nobis recederet, iniunximus
viva voce, ut citaret eundem, sero receperat; unde non poterat, tum propter
termini brevitatem, tum propter viarum discrimina, nostro se conspectui
praesentare. Sed contra hoc faciebat, quod, sicut excusatorem ad nos
direxerat, sic dirigere potuerat responsalem, quum ei non fuisset iniunctum, ut
ad causam in propria persona duntaxat veniret, sed vel ipse accederet, vel
procuratorem idoneum destinaret. Praeterea quum mandatur alicui, ut ad certum
terminum se iudici repraesentet, duo sub hac forma mandantur, ut ad iudicem
veniat, et ad diem sibi praefixam accedat. Unde si venire non possit ad diem
assignatum, tenetur nihilominus se iudici praesentare, sicut ratio suggerit
et legitima sanctio manifestat.
Si enim mandatur alicui, ut alii ad certum diem certam rem exsolvat, non ideo
erit a mandato solutus, si solvere nequiverit die data; immo ad solutionem
elapso etiam die solutioni praefixo tenetur. Quapropter quia dictus electus nec
venerat, nec sufficientem miserat responsalem, ad diem sibi statutum vel post
etiam diutius exspectatus, nec de vicino eius adventu spes erat, utpote qui per
literas utcunque excusaverat moram suam, et calores aestivos et insidias sibi
positas formidabat, eum de consilio fratrum nostrorum reputavimus
contumacem, et ad legitimas et moderatas expensas, quas adversarii eius
fecerant a tempore citationis emissae, quem extunc exspectare
inceperant, ipsum curavimus condemnare, quod de H. praeposito sancti
Dionysii dicebatur interim ab aliquibus attentatum fricolum reputantes.
|