CAP.
VII.
Sententia in causa beneficiali non transit in rem
iudicatam respectu superioris, quo minus possit de iuribus partium inquirere,
maxime quando sententia fuit lata contra absentem, licet contumaciter et
indefensum.
Idem Armachano et Caselensi Archiepiscopo.
Quum olim D. clericus Coelestino Papae praedecessori nostro,
diversis praelatorum Hyberniae literis praesentatis, se assereret in episcopum
Roscensem fuisse electum, nullusque appareret, qui aliquid contra eum
proponeret: dictus praedecessor noster ei per bonae memoriae A. Albanensem
episcopum munus fecit consecrationis impendi, et ad suam eum remisit
ecclesiam consecratum.
Postmodum vero dilecti filii F. et G. monachi ad eiusdem praedecessoris
nostri praesentiam accedentes, uterque se asseruit a canonicis Roscensis
ecclesiae fuisse electum, et idem F., quod praedictus D. ad eandem ecclesiam apud sedem
apostolicam, quam per falsas literas circumvenerat, fuerat consecratus, exposuit. Propter quod idem praedecessor
noster causam eorum vobis,
fratres, Cassellensis et Laonensis episcopi, sub ea forma commisit, ut de forma
et processu electionis memorati D.
sollicite quaereretis, et, si eum electum canonice fuisse constaret ipsum
faceretis pacifica possessione gaudere; alioquin inter praedictos F. et G. audiretis
causam, et cuius electionem canonicam et magis rationabiliter factam
inveneritis, ratione praevia, alterius curaretis electioni praeferre, †ac tu, frater Cassellensis, alterum, quem
rationabiliter duceres confirmandum, in episcopum consecrares. Verum, sicut ex
literis vestris accepimus, quum dictae commissionis vobis fuissent literae
praesentatae, iuxta tenorem earum primo de electione praedicti D. inquirere
voluistis, quumque a vobis dictus
D. tertio citatus vestro se nollet conspectui praesentare, procedentes in
causa, tam ex testimonio cleri et populi Roscensis ecclesiae, quam ex
assertione illustris regis Coarcaiae et praelatorum ipsius provinciae, de praedicto F. electionem fuisse celebratam canonice
didicistis, et eam postmodum curastis auctoritate apostolica confirmare,
praesertim quum capitulum Roscensis ecclesiae dictum D. se non elegisse
constanter assereret, nec de praedicti G. monachi electione aliquatenus
cogitasse. Interim autem
memoratus D. ad apostolicam sedem accedens, †[et] nullam penitus de
commissione praedicta, vel etiam de praedictorum electionibus faciens
mentionem, [nobis suggerere non
expavit, quod quum ad Roscensem dioecesia cum praedictis praedecessoris nostri
literis remearet, supradictus rex Corcaiae ipsi fecerat inhiberi, ne dioecesin
vel ecclesiam Roscensem intraret, donec ei certam solveret vel saltem
promitteret pecuniae quantitatem. Quum autem postmodum amici eius praeter
ipsius conscientiam certa regi munera promisissent, ipse ad ecclesiam suam
admissus, in ea per annum dimidium ministravit. Sed quum promissam ab amicis
suis pecuniam noluisset exsolvere, rex ira commotus decano mandavit, ut ei
reverentiam nullatenus exhiberet. Qui licet dicto D. iuramento teneretur
adstrictus, quia tamen ab eo pro filio suo adhuc parvo archidiaconatum non
potuit obtinere, quinta feria maioris hebdomadae oleum, quod benedici debuerat,
furari praesumpsit; et quamvis propter hoc ab eo fuerit excommunicationis
vinculo innodatus, nihilominus tamen tertia feria septimanae sequentis Roscensis
ecclesiae libros surripuit, et ad regem contra ipsum se transferre minime
dubitavit. Quorum duorum molestiis fatigatus, terram ipsius regis coactus
exivit, propter quod a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Fernensem episcopum
et coniudices suos literas impetravit, qui memoratum regem diligentius
inducerent et monerent, ut ipsum sine alicuius exactione pecuniae ad ecclesiam
suam secure redire permitteret, et administrationem episcopatus tam in
temporalibus quam spiritualibus exercere; alioquin eum excommunicationis
vinculo innodarent, et terram eius subiicerent interdicto, neutram relaxaturi
sententiam, donec super receptione ipsius mandatum apostolicum adimpleret;
memoratum quoque decanum, si eis de praemissis constaret, ab officio
beneficioque suspensum ad sedem apostolicam venire compellerent, et, donec
resipisceret, excommunicatum facerent publice nunciari.] Praeterea super quibusdam aliis gravaminibus et iniuriis contra dictum F. et
quosdam alios literas impetravit, [asserens
eundem episcopum iura Roscensis ecclesiae detinere, ac eundem F. monachum in
archidiaconum et clericos manus iniecisse temere violentas. Ceterum eodem D. a
nobis cum huiusmodi literis recedente, fere post trium mensium spatium] dictus F. monachus ad sedem apostolicam accessit, et postmodum ex parte vestra nobis literas praesentavit, quae qualiter a
vobis in commissione praedicta processum fuerat continebant. †Cum fratribus igitur nostris habito super
hoc diligenti tractatu, timentes, ne, sicut praedecessor noster per literas,
quas idem D. ei praesentaverat, dicitur circumventus, nos etiam circumveniri
contingeret per literas vestras, nobis ab eodem monacho praesentatas, Volentes
igitur adhuc misericorditer agere cum absente, ut [et] eius malitia [fortius]
convicatur, dictum F. monachum ad
vos communiter duximus remittendum, fraternitati vestrae per
apostolica scripta districtius praecipiendo mandantes, quatenus eo
non obstante, quod eiusdem F. fuit electio confirmata, saepe dictum D., si in
Hibernia poterit inveniri, legitime citetis ad causam, et, facultate sibi
defensionis indulta, solum Deum habentes prae oculis in causa ipsa
canonice procedatis. Qui si inventus infra tres menses vestro se conspectui
contempserit praesentare, ad consecrationem dicti F., omni occasione postposita
procedatis. Si autem in Hibernia inventus non fuerit, indulto sibi unius anni
spatio, ex quo ad nos, etsi non verbo, facto tamen intelligitur provocasse,
arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, dicto F. administrationem
Roscensis ecclesiae in spiritualibus et temporalibus committatis, quo elapso
eum non differatis in episcopum consecrare. [Ne autem etc. Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]
|