CAP. VIII.
Si proceditur per viam inquisitionis contra absentem
contumaciter, etiam lite non contestata testes recipi possunt, et sententia
diffinitiva ferri, etiam per viam depositionis, si hoc meretur
delictum.
Idem.
Veritatis est verbum organo dominicae vocis emissum, †quod arbor, quae terram inutiliter occupat,
digne excidi, et in ignem mitti censetur, ut terra, quae sub nociva occupatione
inutilis arboris sterilis habetur, per novam plantationem ad fructificandum
culturam recipiat congruentem. Huic nimirum arbori H. quondam Curiensis
episcopus non immerito comparatur, qui Curiensem ecclesiam usque modo per
violentiam detinuit, et, Sicut dilecti filii canonici
Curienses V. S. et R. et Be. Ro. plebanus S. Georgii ex parte vestra in
nostro auditorio retulerunt, quod praedictus H. Curiensis episcopus ecclesiam
suam non solum dilapidando depressit, sicut publica praedicabat infamia, sed
homicidio, incestu aliisque criminibus polluit. †Nos autem, utpote quibus haec imminent corrigenda, quum ipsi
canonici vestri bono zelo, ut arbitramur, inducti praedictum episcopum
accusare, [et,] intuentes enormitates eiusdem,
ad aures nostras deferre curarunt, timendo, ne, sicut in decreto Gelasii
continetur, apostolicam offensam incurrerent, si huiusmodi excessus auditui
catholicae ecclesiae supprimendos putarent, super his commisimus primo causam venerabili fratri nostro
Tridonensi episcopo, et dilectis filiis abbati Montis sanctae Mariae et
praeposito de Insula, secundo quoque venerabili fratri nostro Brixiensi
episcopo, et ipsis iterum abbati et praeposito. etc. Verum quum
episcopus ipse priorum iudicum praesentiam adire per contumaciam contempsisset etc., auctoritate nostra fuit per ipsos primos iudices ab officio beneficioque
suspensus. (Et cet.:)
Tandem vero coram iudicibus canonica citatione vocatus, praesentiam suam
difficulter exhibuit; sed frivolam tunc excusationem malitia concepta
praetendens, experiri cum canonicis in iure neglexit. Qua de causa nos de
consilio fratrum nostrorum suspendentes episcopum ipsum, vel potius
suspensionem a iudicibus factam auctoritate apostolica confirmantes, tertio
super his venerabili fratri nostro
Cumano episcopo et dilecto filio abbati sancti A. causam ad
superandam malitiam ipsius episcopi commisimus audiendam, qui partibus citatis,
adhibitis secum viris prudentibus et honestis, quum nec per se, nec per responsalem idoneum comparuerit, in
eundem episcopum propter inobedientiam excommunicationis sententiam
protulerunt, testes ex parte
vestra, quemadmodum in mandatis a nobis acceperant, admittentes, scilicet
abbates, priores, praepositos et alios religiosos viros, per quos quemlibet
articulum criminum praedictorum constat fuisse probatum. (Et infra:) Nos igitur videntes, ordinem
iudiciarium in hoc facto fuisse servatum, considerato praeterea, quod post
sententias in se datas celebrare praesumpserit, quum multi praelati ecclesiarum
contra eundem episcopum scripserint, nec unus pro eo defendendo vel aliquatenus
excusando, in nomine Domini cum Apostolo omnem inobedientiam ulcisci volentes,
licet absentes corpore, praesentes tamen spiritu, iuxta verbum eiusdem Apostoli
tulimus sententiam perpetuae depositionis in ipsum, et eum tam a pontificali
quam ab omni officio sacerdotali privantes, sine spe restitutionis aliqua
duximus condemnandum, ea nihilominus in irritum revocantes, quaecunque post
inhibitionem apostolicae sedis seu factam suspensionem et excommunicationem de
rebus ecclesiae alienare praesumpsit.
|