TITULUS XV.
DE EO, QUI MITTITUR IN POSSESSIONEM CAUSA REI
SERVANDAE.
CAP. I.
Missus in possessionem ex primo decreto in reali, per
lapsum anni veram et incommutabilem illius rei possessionem acquirit, licet
passus missionem habuerit infra annum voluntatem cautionem praestandi, quam
tamen non deduxit ad effectum suo defectu. Hoc
dicit secundum verum intellectum.
Alexander III. Priori et Fratribus de
Guiseburch.
Constitutis in praesentia nostra dilecto filio nostro
R. canonico vestro, et responsalibus dilecti filii nostri G. praepositi de
Beril. super possessione ecclesiae de Lamento, in quam de mandato et
auctoritate nostra per iudices delegatos, videlicet Exoniensem episcopum et
priorem de Chinelwi, causa
rei servandae fueratis inducti, hinc inde fuit coram nobis aliquamdiu
disputatum. Tandem vero post rationes et allegationes utrinque productas
ex utriusque partis assertione tenuimus, quod licet causa rei servandae tantum
in eiusdem ecclesiae possessionem inducti fueritis, infra annum tamen altera
pars super eadem causa vobiscum standi iuri non praestitit cautionem:
licet voluntatem ipsam cautionem praestandi habuerit, et vos eam parati
recipere fuissetis. Inde est, quod nos de communi fratrum nostrorum consilio
auctoritate apostolica decernimus, ut vos amodo possessionem
praescriptae ecclesiae, salvo iure, quod idem praepositus in petenda ecclesia
habere dignoscitur, libere et
absque contradictione qualibet habeatis, nec praefatus praepositus super
eadem possessione vos audeat aliquatenus de cetero vexationibus fatigare. Ut autem nostrae diffinitionis
sententia futuris temporibus inviolabiliter observetur, eam apostolico
duximus patrocinio roborandam, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat
hanc paginam nostrae diffinitionis infringere. Si quis autem hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Apostolorum Petri et Pauli se
asserit incursurum.
|