CAP. II.
Tempus annale non currit missionem
passo, si infra illud cautionem iudicibus vel alteri eorum aliis absentibus
obtulit, licet per eos seu per eum recepta non fuerit. Et est casus notabilis
secundum hunc intellectum.
Clemens III. Episcopo et Archidiacono
Eboracensibus.
Quum, sicut accepimus, inter dilectum filium P.
subdecanum Baiocensem et dilectas in Christo filias, abbatissam et conventum sanctae
Trinitatis de Cadomo super ecclesia de Capit. quaestio verteretur, de
Thaurino et de Corinth. abbates, ac archidiaconus Chima. a sede apostolica
delegati, moniales ipsas rei servandae causa in possessionem rei petitae miserunt,
quod in personas contumacium iuris videtur constitutio decrevisse. Unde, quum hoc ad subdecani
notitiam pervenisset, ad archidiaconum praedictum accessit, et offerens ei
sistendi iudicio cautionem, quoniam abbas de Corinth. profectus erat in
Angliam, et abbas Thaurinensis viam fuerat universae carnis ingressus, possessionem infra annum sibi iuris ordine resignari cum instantia postulavit, sed non potuit obtinere. †Processu vero temporis moniales, quas
diximus, ad venerabilem fratrem nostrum W. Rothomagensem archiepiscopum et
dilectos filios abbatem S.
Catharinae et I. de Veteri Ponte archidiaconum Rothomagensem literas alias
impetrarum, quorum iudicium ideo subdecanus, sicut asserunt, subire recusat,
quod praedictum archiepiscopum habet certa ratione suspectum, et metuit, ne
coniudices ad partem quamlibet eius auctoritate de facili trahantur. Quia vero nemo invitus suspectorum
iudicum compellitur iudicio subiacere, Discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus,
quatenus, si certam suspicionis
causam contra archiepiscopum ostenderit subdecanus, audiatis negotium, et
appellatione remota mediante iustitia terminetis, in primis tamen, si, ita est sistendi iudicio ab eo cautione
recepta, ei possessionem restitui faciatis. Nec obstare volumus, quod annus elapsus
esse proponitur, si per eum non steterit, quo minus infra annum et possessionem
receperit, et dederit cautionem. Si
quid autem per praedictas literas, ex quo suspectos iudices recusavit, adversus
eum super hoc noveritis contra iustitiam innovatum, in statum debitum
reducatis, in his omnibus sine appellationis obstaculo processuri.
|