TITULUS XVI.
UT LITE PENDENTE NIHIL INNOVETUR.
CAP. I.
Privilegium etiam a principe impetratum, per quod privatur quis sine
causae cognitione, lite pendente, usu possessionis, tanquam surreptitium non
valet, seu tanquam rationi obvium est revocandum.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
A
memoria, nostra non excidit, †qualiter in
primo anno nostrae promotionis transscriptum literarum felicis memoriae
praedecessoris nostri Honorii Papae nobis feceris praesentari, in quo
continebatur, antecessoribus tuis apostolica benignitate esse indultum, ut tam
eis, quam successoribus suis liberum esset per totam Angliam ante se crucem
deferre. Nos
vero antecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tibi sub scripti nostri
munimine confirmavimus quod antecessoribus tuis fuerat a praedecessore nostro clementer
indultum. Postmodum vero sanctae et venerandae memoriae T. quondam
Cantuariensis archiepiscopus existimans hoc in depressionem iuris et suae
dignitatis redundare, exinde coepit quaestionem movere. Et propter hoc ad sedem
apostolicam appellavit, affirmans, si bene meminimus, quod tibi et
praedecessoribus tuis id nullatenus licuisset. Sicque factum est, quod nos tibi per scripta nostra
prohibuerimus, ne in provincia Cantuariensis ecclesiae, donec de ipsa causa
cognosceretur, ante te crucem deferre aliqua ratione auderes. Quia ergo per
dilectos filios nostros I. et A. clericos tuos gravem coram nobis querimoniam
deposuisti, asserens, quod te de possessione huius rei, quam tu et antecessores
tui habuistis, ante cognitionem iudicii spoliassemus, volentes nos tibi tanquam
venerabili fratri nostro deferre, et iura tua integra [et] illibata
servare, praesentibus literis Statuimus, ut literae prohibitionis nostrae,
quas ad petitionem archiepiscopi Cantuariensis tuae fraternitati direximus,
nullum tibi praeiudicium faciant, quo minus tibi et successoribus tuis liberum
sit, quemadmodum vobis est beneficio privilegiorum apostolicae sedis indultum,
et tu et praedecessores tui id
consuevistis facere, ante vos per totam Angliam deferre crucem, quousque
diffinitiva sententia decernatur, an ecclesia tua de iure hoc debeat habere.
|