Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XVI.   UT LITE PENDENTE NIHIL INNOVETUR.
      • CAP. III.   Qui rem litigiosam alienavit ita, quod rehaberi non potest, debet aequivalentem substituere in locum illius, quam alienare non poterit. H. d. cum sequ.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Qui rem litigiosam alienavit ita, quod rehaberi non potest, debet aequivalentem substituere in locum illius, quam alienare non poterit. H. d. cum sequ.

 

Innocentius III. Abbati et Conventui sancti Silvestri.

 

Ecclesia sanctae Mariae in Via lata contra Ioannem de Ateia, qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Prohibemus, ne possessiones, quae successerunt in locum et ius illarum, quas ab Ioanne de Ateia ecclesia sanctae Mariae petierat, in monasterium vestrum ab eodem Ioanne lite pendente translatas alienare interim praesumatis, ut, si ecclesia sanctae Mariae vel de vitio litigiosi contractus vel de proprietate forsitan voluerit experiri, ne, si obtinuerit in iudicio, in vanum laboret, monasterio vestro minime possidente, sit quod evincere valeat et habere. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License