CAP. V.
Lis decidenda est secundum iura exsistentia tempore
controversiae, non autem secundum privilegium impetratum lite pendente; nisi de
litis pendentia mentionem faciat.
Honorius III. Cancellario, Cantori et A. Canonico
Parisiensibus.
Dilectus filius magister A. persona ecclesiae de Bassevilla
exposuit coram nobis, quod, quum inter praedecessorem suum ex parte una, et priorem ac monachos
de Bassevilla Carnotensis dioecesis
ex altera super decimis novalium infra fines parochiae suae consistentium
quaestio emersisset, ea pendente coram iudicibus a sede apostolica delegatis, abbas et conventus sancti Martini maioris monasterii Turonensis,
quibus subsunt prior et monachi supradicti, pro se ac membris suis obtinuerunt
a sede apostolica indulgentiam super perceptione huiusmodi decimarum, cuius
praetextu iam dicti prior et monachi supradictas decimas sibi vendicare
contendunt, licet in indulgentia ipsa
de supra dicta quaestione facta
mentio non fuisset. Ideoque discretioni
vestrae mandamus, quatenus auctoritate
nostra eisdem iudicibus, quibus
commissa fuit ipsa quaestio, iniungatis, ut indulgentia non obstante
praedicta in negotio ipso procedant iuxta traditam sibi formam.
|