TITULUS XVII.
DE SEQUESTRATIONE POSSESSIONUM ET
FRUCTUUM.
CAP. I.
Res, in quam facta est missio, non debet
sequestrari, etiam si missus inde fuerit violenter eiectus. Vel notabilius sic:
Sequestrum factum loco missionis propter scandalum evitandum revocari debet,
oblata cautione et restitutis expensis.
Innocentius III. Mediolanensi
Archiepiscopo.
Ad hoc unxit nos Deus †[oleo
laetitiae prae consortibus nostris, ut diligamus iustitiam et odiamus
iniquitatem, quod tunc laudabiliter adimplemus, quum via regia incedentes non
declinamus ad dexteram, neque ad sinistram aliquatenus deviamus, sed iuste quod
iustum est persequentes, nec pauperis personam attendimus, nec honoramus vultum
potentis, quia non est personarum acceptio apud Dominum; dum etiam merita
subtili examinatione discutimus, et precum attendimus qualitatem, ut cuilibet
reddamus ius suum, et preces, quae rationi non consonant, rationabiliter
repellamus.] Veniens siquidem ad
apostolicam sedem Abbas de Regula nobis [et fratribus nostris] exposuit, quod quum M. [quondam Mediolanensis archiepiscopus] praedecessor tuus super
causa, quae inter ipsum et monasterium suum diutius
fuerat agitata, post multas commissiones
tandem obtinuisset [venerabili fratri
nostro] Veronensi episcopo [Romanae
ecclesiae cardinali] literas destinari, et ipse [iudex delegatus partibus in sua praesentia constitutis] super
iudicio possessorio partim pro monasterio, partim pro archiepiscopo sententiam
protulisset, procuratore ipsius monasterii quaestionem de proprietate postmodum
intentare volente, [pars archiepiscopi
dilationes et inducias saepius postulavit. Quumque saepenumero idem
archiepiscopus praefato Veronensi per literas direxisset, quod ipsius iudicium
nullatenus declinaret, utraque parte apud Novariam coram nuncio ipsius
episcopi, qui ad hoc missus fuerat, exsistente,] archiepiscopus iurisdictionem episcopi opposuit exspirasse,
asserens, causam possessionis tantum, et non proprietatis fuisse commissam, et
quia super possessione pronunciaverat, semel functus officio suo, super
quaestione proprietatis deinceps cognoscere non valebat. †[Et his allegatis, praedictus archiepiscopus
appellavit.] Ad haec pars monasterii
contra proposuit, quod causa, quae inter archiepiscopum et monasterium
vertebatur, fuerat memorato episcopo absolute et indistincte commissa, et sic
continentiam causae dividi non debere dicebat. [Adiecit etiam, quod, quum archiepiscopus toties postulaverit dilationem
et locum a iudice, in quo ante illum super illa proprietatis quaestione
respondere deberet, eum postea recusare nequivit, vel aliquatenus appellare;
praesertim quia absente parte adversa, sicut est praelibatum, ipsemet eundem
iudicem postulaverat, et in rescripto apostolico fecerat appellationis remedium
inhiberi.] Sed iudex actorem in
possessionem, quae fuerat per ipsum [episcopum
eidem] archiepiscopo adiudicata, [usus consilio virorum prudentum] propter eiusdem contumaciam mitti decrevit,
a qua tamen archiepiscopus violenter monasterium eiecit. †Quumque [dilectus filius G. tunc prior, nunc vero abbas eiusdem monasterii, et
G. nuncius adversae partis] propter
hoc ad sedem apostolicam accessissent, bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster, supra dictis omnibus per [dilectos filios nostros Hug. tit.] sancti Martini
presbyterum et sanctae Mariae in Aquiro diaconum cardinales, quos eis auditores
concesserat, plenius intellectis, per [bonae
memoriae] Al. tunc Albanensem
episcopum sic suum interpretatus
fuit rescriptum, quod tam causa possessionis quam proprietatis fuerat iudici
delegata, quum absolute et indistincte commissa fuerit, et eius continentia
dividi non deberet, [et quod idem
iudex ob dictas rationes ab archiepiscopo non potuisset etiam per appellationis
obstaculum recusari.] Volens igitur
idem praedecessor noster archiepiscopo et abbati sine iustitiae laesione
deferre, Praelibatam quoque
possessionem apud venerabilem
fratrem nostrum Vercellensem et bonae memoriae Novariensem episcopos pro suo arbitrio sequestrari praecepit,
iniungens [venerabili fratri
nostro] Reginensi et [felicis recordationis tunc] Mutinensi episcopis, ut [partes ad suam praesentiam convocarent et
nullius contradictione vel appellatione tam super principali quam super
incidenti obstante] de causa
possessionis et proprietatis infra
duos menses plenius cognoscentes,
eam debito fine deciderent, et possessionem ei parti postmodum resignarent,
quae obtineret de proprietate triumphum. †[Quumque literae ipsae ad dictos Mutinensem et Reginensem episcopos
pervenissent, partibus in ipsorum praesentia constitutis, procurator
archiepiscopi cautionem obtulit, ut contumaciam, si qua praecesserat,
expurgaret; quam procurator
monasterii recipere noluit, nisi possessionis sequestratione praemissa, et
salvo iure, quod ei ex commissione huiusmodi competebat, ut a se tanquam a
possessore peteret in iudicio. Quumque
procuratur archiepiscopi e contrario responderet, quod ab eo peti velut a
possessore deberet, disceptatione protracta in longum terminus exspiravit,
infra quem episcopi memorati de proprietate cognoscere debuissent. Ceterum
nuncius monasterii iterum ad ecclesiam Romanam accedens, per archiepiscopum
stetisse asseruit, quod nec possessio sequestrata fuerat, nec super proprietate
processum in causa. Propter quod dictus praedecessor noster venerabili fratri
nostro Bobiensi episcopo per apostolica scripta mandavit, ut, possessione cum
fructibus perceptis ex ipsa monasterio restituta, audirent postmodum si quid
haberent partes inter se invicem quaestionis. Qui quum abbatem iuxta tenorem
mandati apostolici in possessionem, quam Veronensis adiudicaverat, per suum
nuncium mandasset induci, Hugo de Camerario ipsum abbatem ex ea violenter
eiecit, qui cum suis complicibus tam nuncium episcopi, quam abbatem et monachos
armata manu fugavit, et navi, cuius vehiculo illuc accesserant, igne combusta,
cellas monasterii depraedatus, conversis pluribus verberatis, domos extra
claustri ambitum constitutas cum quibusdam animalibus et quodam homine non
erubuit concremare. Quod postquam ad eiusdem praedecessoris nostri audientiam
nuncio ipsius abbatis referente pervenit, venerabili fratri nostro Ferrariensi
episcopo districte praecipiendo mandavit, quatenus partibus convocatis, et
possessione cum fructibus a tempore sententiae per dictum Veronensem prolatae
perceptis ex ipsa monasterio
restituta, de proprietate cognosceret, et, eo in adiudicata sibi possessione indemni
servato, quod iustum esset statueret, et faceret auctoritate apostolica sublato
appellationis obstaculo firmiter observari; eos autem, qui se apostolicis
mandatis opponerent, vel monasterium super possessione alterius molestarent,
per sententiam excommunicationis appellatione remota compesceret, et dictum
Hugonem et eius complices, donec monasterio de ablatis omnibus et illatis
iniuriis satisfacerent competenter, et cum literis eius apostolico se
conspectui praesentarent, nunciaret excommunicatos, et faceret ab omnibus
evitari, nisi tu, frater archiepiscope, hanc in ipsos districtionem, prout tibi mandatum fuerat,
exerceres. Dictus vero Ferrariensis, receptis super hoc literis apostolicae
sedis, sicut ex literis eius accepimus, admonitione praemissa in Hugonem de
Camerario et complices eius; te infra statutum terminum eum excommunicare
nolente, excommunicationis sententiam promulgavit, et, quum tu legitime citatus
ab ipso nec accederes, nec sufficientem mitteres responsalem, sed absentiam
tuam verbis et literis excusares, salva quaestione proprietatis possessionem
monasterio restituendam pronunciavit; et, quum abbatem in eam per nuncium suum
fecisset induci, idem abbas ab ea deiectus fuit te, frater archiepiscope, Hugone de Camerario et dilectis
filiis consulibus Mediolanensibus mandantibus per violentiam armatorum. Propter
quod idem abbas postulabat a nobis, ut sententiam restitutionis toties latam
pro eo deberemus auctoritate apostolica confirmare, et possessione sibi cum
fructibus restituta faceremus eum absque molestatione gaudere. Verum dilectus
filius Passaguerra procurator tuus et socii eius petitionem abbatis non esse
admittendam ea praesertim ratione dicebant, quod abbas ipse in literis, quas ad
Bobiensem et Ferrariensem episcopos a sede apostolica impetravit, veritatem
suppresserat et expresserat falsitatem. Suggesserat enim, Veronensem episcopum
salva quaestione proprietatis super possessione promulgasse sententiam, quum
non nisi causa rei servandae abbatem decrevisset in possessionem induci. Tacuit
etiam veritatem, quum de satisdatione coram dictis Reginensi et Mutinensi
episcopis oblata per archiepiscopum nullam fecit apud sedem apostolicam
mentionem.] Nos igitur [habito super his et aliis, quaecunque
fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris archiepiscopis et episcopis
apud sedem apostolicam constitutis consilio maturo, intelligentes, quod dictus
Veronensis abbatem in possessionem causa rei servandae solummodo decrevisset
induci, sicut erat consentaneum rationi, utpote coram quo super proprietate lis
non fuerat contestata, et quod per eundem M. quondam archiepiscopum non
stetisset, quin satisdationem infra annum oblatam praestiterit, et contumaciam,
si qua praecesserat, expurgavit, attendentes etiam, abbatem ipsum per
suppressionem veritatis et falsitatis expressionem literas ad Bobiensem et
Ferrariensem episcopos impetrasse, non sententiantes, quia lis coram nobis
contestata non fuit, sed respondentes abbati, petitionem eius iuxta formam
praescriptam non esse admittendam respondimus, et ipsum scriptis carere
mandavimus, quae per mendacium impetravit;] In eum statum continentiam causae reducimus, in quo fuerat, quum
praedictus praedecessor noster causam proprietatis et possessionis Reginensi et
Mutinensi episcopis commisit, mandato sequestrationis penitus revocato. †[Sententiam tamen excommunicationis
in Hugonem de Camerario et complices eius prolatam volumus et mandamus usque ad
satisfactionem condignam inviolabiliter observari.] Ne autem monasterio videamur in suo iure deesse, moderatas expensas,
ex quo episcopus Veronensis ipsum in possessionem induci decrevit usque ad
satisfactionis tempus oblatae propter hoc factas, sibi restituendas esse
censemus, et a te sufficientem praeberi standi iudicio cautionem. [Sententiam autem etc. Dat. Lat. VI. Non.
Mart. 1198.]
|