TITULUS XVIII.
DE CONFESSIS.
CAP. I.
Ad solum dictum confitentis crimen proprium non est alteri
infligenda poena aliqua; infamato tamen est indicenda purgatio.
Clemens III.
Quum monasterium (Et
infra: [cf. c. 13. de elect. I. 6.]) Super eo vero, quod tuis literis adnectere studuisti, quid tibi
faciendum sit de quodam eiusdem monasterii sacerdote, qui diabolo instigante
quendam ex fratribus, sicut eum publice proposuisti confessum, occidit, hoc
fraternitati tuae rescribimus et per apostolica scripta mandamus, quatenus eum
solenniter ab omni officio divino non differas degradare, et in monasterium
aliquod Cisterciensis ordinis recludere, in quo iniunctam sibi tanti facinoris
poenitentiam agens ibi, dum vixerit, digne lugeat quod commisit. Eos, autem, de quorum suggestione scelus
homicidii presbyter se perpetrasse proponit, nisi tibi aliis modis et iustis
rationibus verum esse constiterit, nulli censemus poenae subdendos, quum
secundum utriusque iuris statuta de se confessi super aliorum conscientiis
interrogari non debent, et, crimine laesae maiestatis excepto, de reatu proprio
confitentis periculosa confessio non est adversus quemlibet admittenda. Si
tamen eos infamia huiusmodi laborare cognoveris, singulis eis, adiunctis tribus
sociis sui ordinis, purgationem iniungas.
|