Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XVIII.   DE CONFESSIS.
      • CAP. III.   Confessio facta in iure per oeconomum ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Confessio facta in iure per oeconomum ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d.

 

Gregorius IX. B. Iudici Viterbiensi.

 

Ex parte [dilectorum filiorum] abbatis et conventus monasterii sancti M. [in monte Viterbien. Cistercien. ordinis] fuit propositum [coram nobis], quod, quum inter ipsos ex parte una, et V. [civem Viterb.] nomine suae uxoris ex altera coram te quaestio verteretur, [tandem in te tanquam in arbitrum fuit a partibus poena interposita compromissum. Quumque coram te lis procederet suo Marte], oeconomus monasterii memorati [qui causam prosequebatur eandem] quaedam per errorem facti fuit in iure confessus, ex quibus timet sibi praeiudicium generari. [Quare super hoc sibi petierunt a nobis congrue provideri.] Quum igitur negotio nondum finito nemini noceat error facti, mandamus, quatenus, si [praedicti abbas et conventus] de huiusmodi potuerit errore docere, [super hoc auctoritate nostra] provideas, ut nullum sibi super hoc praeiudicium generetur. [Dat. Reatin. XII. Kal. Febr. A. V. 1232.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License